Znaleziono 4401 Wyniki dla: Dominus Deus
et adplicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te (Prophetia Zachariae 2, 11)
et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem (Prophetia Zachariae 2, 12)
et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in te Satan et increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non iste torris est erutus de igne (Prophetia Zachariae 3, 2)
hæc dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris et custodiam meam custodieris tu quoque judicabis domum meam et custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic adsistunt (Prophetia Zachariae 3, 7)
quia ecce lapis quem dedi coram Jesu super lapidem unum septem oculi sunt ecce ego celabo sculpturam ejus ait Dominus exercituum et auferam iniquitatem terræ illius in die una (Prophetia Zachariae 3, 9)
in die illa dicit Dominus exercituum vocabit vir amicum suum subter vineam et subter ficum (Prophetia Zachariae 3, 10)
et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum (Prophetia Zachariae 4, 6)
manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus ejus perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos (Prophetia Zachariae 4, 9)
educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur in medio domus ejus et consumet eam et ligna ejus et lapides ejus (Prophetia Zachariae 5, 4)
et loqueris ad eum dicens hæc ait Dominus exercituum dicens ecce vir Oriens nomen ejus et subter eum orietur et ædificabit templum Domino (Prophetia Zachariae 6, 12)
et qui procul sunt venient et ædificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri (Prophetia Zachariae 6, 15)
numquid non sunt verba quæ locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu ejus et ad austrum et in campestribus habitaretur (Prophetia Zachariae 7, 7)