Znaleziono 1901 Wyniki dla: Domini Dei
et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus cum surrexerit percutere terram (Liber Isaiae 2, 21)
in die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria et fructus terræ sublimis et exultatio his qui salvati fuerint de Israël (Liber Isaiae 4, 2)
vinea enim Domini exercituum domus Israël et vir Juda germen delectabile ejus et expectavi ut faceret judicium et ecce iniquitas et justitiam et ecce clamor (Liber Isaiae 5, 7)
in auribus meis sunt hæc Domini exercituum nisi domus multæ desertæ fuerint grandes et pulchræ absque habitatore (Liber Isaiae 5, 9)
cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum ejus consideratis (Liber Isaiae 5, 12)
propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammæ exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israël blasphemaverunt (Liber Isaiae 5, 24)
ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor ejus sed adhuc manus ejus extenta (Liber Isaiae 5, 25)
et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me (Liber Isaiae 6, 8)
multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc (Liber Isaiae 9, 7)
in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet (Liber Isaiae 9, 19)
et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiæ et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiæ et pietatis (Liber Isaiae 11, 2)
et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum judicabit neque secundum auditum aurium arguet (Liber Isaiae 11, 3)