Znaleziono 710 Wyniki dla: Domine Dominorum Agnus
seduxisti me Domine et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti factus sum in derisum tota die omnes subsannant me (Liber Ieremiae 20, 7)
et tu Domine exercituum probator justi qui vides renes et cor videam quæso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam (Liber Ieremiae 20, 12)
propterea hæc dicit Dominus ad Joachim filium Josiæ regem Juda non plangent eum væ frater et væ fratres non concrepabunt ei væ domine et væ inclite (Liber Ieremiae 22, 18)
quia hæc dicit Dominus exultate in lætitia Jacob et hinnite contra caput gentium personate canite et dicite salva Domine populum tuum reliquias Israël (Liber Ieremiae 31, 7)
heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile omne verbum (Liber Ieremiae 32, 17)
et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum argento et adhibe testes cum urbs data sit in manu Chaldeorum (Liber Ieremiae 32, 25)
sed in pace morieris et secundum conbustiones patrum tuorum regum priorum qui fuerunt ante te sic conburent te et væ domine plangent te quia verbum ego locutus sum dicit Dominus (Liber Ieremiae 34, 5)
nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Jonathan scribæ ne moriar ibi (Liber Ieremiae 37, 19)
domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate (Liber Ieremiae 38, 9)
dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo (Liber Ieremiae 51, 62)
TETH sordes ejus in pedibus ejus nec recordata est finis sui deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine adflictionem meam quoniam erectus est inimicus (Lamentationes 1, 9)
CAPH omnis populus ejus gemens et quærens panem dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis (Lamentationes 1, 11)