Znaleziono 710 Wyniki dla: Domine Dominorum Agnus
si iniquitates nostræ responderunt nobis Domine fac propter nomen tuum quoniam multæ sunt aversiones nostræ tibi peccavimus (Liber Ieremiae 14, 7)
quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas nos (Liber Ieremiae 14, 9)
et dixi a a a Domine Deus prophetæ dicunt eis non videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto (Liber Ieremiae 14, 13)
cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibi (Liber Ieremiae 14, 20)
numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut cæli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia hæc (Liber Ieremiae 14, 22)
tu scis Domine recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persequuntur me noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te obprobrium (Liber Ieremiae 15, 15)
inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum (Liber Ieremiae 15, 16)
Domine fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis ad te gentes venient ab extremis terræ et dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem quæ eis non profuit (Liber Ieremiae 16, 19)
expectatio Israël Domine omnes qui te derelinquunt confundentur recedentes in terra scribentur quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum (Liber Ieremiae 17, 13)
sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quoniam laus mea tu es (Liber Ieremiae 17, 14)
adtende Domine ad me et audi vocem adversariorum meorum (Liber Ieremiae 18, 19)
tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis (Liber Ieremiae 18, 23)