Znaleziono 396 Wyniki dla: Dedit
quotienscumque autem pænituerunt se recessisse a cultura Dei sui dedit eis Deus cæli virtutem resistendi (Liber Iudith 5, 19)
porro Judith universa vasa bellica Holofernis quæ dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis (Liber Iudith 16, 23)
evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quæ non quæsivit muliebrem cultum sed quæcumque voluit Ægæus eunuchus custos virginum hæc ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur (Liber Esther 2, 15)
et jussit convivium præparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro coniunctione et nuptiis Hester et dedit requiem in universis provinciis ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem (Liber Esther 2, 18)
tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Judæorum (Liber Esther 3, 10)
exemplarque edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut reginæ ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo (Liber Esther 4, 8)
die illo dedit rex Asuerus Hester reginæ domum Aman adversarii Judæorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis confessa est enim ei Hester quod esset patruus suus (Liber Esther 8, 1)
et dixit nudus egressus sum de utero matris meæ et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum (Liber Iob 1, 21)
dedit ei Deus locum pænitentiæ et ille abutitur eo in superbiam oculi autem ejus sunt in viis illius (Liber Iob 24, 23)
et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte (Liber Iob 35, 10)
quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui (Liber Iob 38, 25)
quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam (Liber Iob 38, 36)
