Znaleziono 396 Wyniki dla: Dedit
nihilque erat aliud in arca nisi duæ tabulæ quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto (Liber II Paralipomenon 5, 10)
dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut hæc quæ dedit regina Saba regi Salomoni (Liber II Paralipomenon 9, 9)
rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit et quæ postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quæ reversa abiit in terram suam cum servis suis (Liber II Paralipomenon 9, 12)
confirmavitque Dominus regnum in manu ejus et dedit omnis Juda munera Josaphat factæque sunt ei infinitæ divitiæ et multa gloria (Liber II Paralipomenon 17, 5)
nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala (Liber II Paralipomenon 18, 22)
igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei profuit (Liber II Paralipomenon 28, 21)
in diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum exaudivitque eum et dedit ei signum (Liber II Paralipomenon 32, 24)
dedit præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta milia boumque tria milia hæc de regis universa substantia (Liber II Paralipomenon 35, 7)
hæc dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Hierusalem quæ est in Judæa quis ex vobis est in omni populo ejus sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat (Liber II Paralipomenon 36, 23)
hæc dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Hierusalem quæ est in Judæa (Liber Esdrae 1, 2)
in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis et muros hos instauraretis (Liber Esdrae 5, 3)
interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis quis dedit vobis potestatem ut domum hanc ædificaretis et muros instauraretis (Liber Esdrae 5, 9)
