Znaleziono 3276 Wyniki dla: Cor
et vidi et ecce manus missa ad me in qua erat involutus liber et expandit illum coram me qui erat scriptus intus et foris et scriptæ erant in eo lamentationes et carmen et væ (Prophetia Ezechielis 2, 9)
domus autem Israël nolent audire te quia nolunt audire me omnis quippe domus Israël adtrita fronte est et duro corde (Prophetia Ezechielis 3, 7)
et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor ad te adsume in corde tuo et auribus tuis audi (Prophetia Ezechielis 3, 10)
sed et si conversus justus a justitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit sanguinem vero ejus de manu tua requiram (Prophetia Ezechielis 3, 20)
et tu fili hominis sume tibi laterem et pones eum coram te et describes in eo civitatem Hierusalem (Prophetia Ezechielis 4, 1)
et quasi subcinericium hordiacium comedes illud et stercore quod egredietur de homine operies illud in oculis eorum (Prophetia Ezechielis 4, 12)
et dixit ad me ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis et facies panem tuum in eo (Prophetia Ezechielis 4, 15)
ut deficientibus pane et aqua corruat unusquisque ad fratrem suum et contabescant in iniquitatibus suis (Prophetia Ezechielis 4, 17)
et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me et oculos eorum fornicantes post idola sua et displicebunt sibimet super malis quæ fecerunt in universis abominationibus suis (Prophetia Ezechielis 6, 9)
qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam indignationem meam in eis (Prophetia Ezechielis 6, 12)
et factum est in anno sexto in sexto mense in quinta mensis ego sedebam in domo mea et senes Juda sedebant coram me et cecidit super me ibi manus Domini Dei (Prophetia Ezechielis 8, 1)
et omne corpus earum et colla et manus et pinnæ et circuli plena erant oculis in circuitu quattuor rotarum (Prophetia Ezechielis 10, 12)