Liber Psalmorum, 118
1. alleluja aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
2. beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirent eum
3. non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt
4. tu mandasti mandata tua custodire nimis
5. utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas
6. tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis
7. confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici judicia justitiæ tuæ
8. justificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque
9. beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos
10. in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis
11. in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi
12. benedictus es Domine doce me justificationes tuas
13. in labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui
14. in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis
15. in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas
16. in justificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos
17. gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos
18. revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
19. incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua
20. concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore
21. increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis
22. aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi
23. etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis
24. nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum justificationes tuæ
25. deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum
26. vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me justificationes tuas
27. viam justificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis
28. dormitavit anima mea præ tædio confirma me in verbis tuis
29. viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei
30. viam veritatis elegi judicia tua non sum oblitus
31. adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere
32. viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum
33. he legem pone mihi Domine viam justificationum tuarum et exquiram eam semper
34. da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo
35. deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
36. inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam
37. averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
38. statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo
39. amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia judicia tua jucunda
40. ecce concupivi mandata tua in æquitate tua vivifica me
41. vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum
42. et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis
43. et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in judiciis tuis supersperavi
44. et custodiam legem tuam semper in sæculum et in sæculum sæculi
45. et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi
46. et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar
47. et meditabar in mandatis tuis quæ dilexi
48. et levavi manus meas ad mandata quæ dilexi et exercebar in justificationibus tuis
49. zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti
50. hæc me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me
51. superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi
52. memor fui judiciorum tuorum a sæculo Domine et consolatus sum
53. defectio tenuit me præ peccatoribus derelinquentibus legem tuam
54. cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ
55. memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
56. hæc facta est mihi quia justificationes tuas exquisivi
57. heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam
58. deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum
59. cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua
60. paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua
61. funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus
62. media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuæ
63. particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua
64. misericordia Domini plena est terra justificationes tuas doce me
65. teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum
66. bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
67. priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi
68. bonus es tu et in bonitate tua doce me justificationes tuas
69. multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua
70. coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum
71. bonum mihi quia humiliasti me ut discam justificationes tuas
72. bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
73. joth manus tuæ fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua
74. qui timent te videbunt me et lætabuntur quia in verba tua supersperavi
75. cognovi Domine quia æquitas judicia tua et veritate humiliasti me
76. fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo
77. veniant mihi miserationes tuæ et vivam quia lex tua meditatio mea est
78. confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis
79. convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua
80. fiat cor meum inmaculatum in justificationibus tuis ut non confundar
81. caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi
82. defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me
83. quia factus sum sicut uter in pruina justificationes tuas non sum oblitus
84. quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me judicium
85. narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua
86. omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me
87. paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua
88. secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui
89. lamed in æternum Domine verbum tuum permanet in cælo
90. in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet
91. ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi
92. nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea
93. in æternum non obliviscar justificationes tuas quia in ipsis vivificasti me
94. tuus sum ego salvum me fac quoniam justificationes tuas exquisivi
95. me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi
96. omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
97. mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est
98. super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in æternum mihi est
99. super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est
100. super senes intellexi quia mandata tua quæsivi
101. ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua
102. a judiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi
103. quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo
104. a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis
105. nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis
106. juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ
107. humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum
108. voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et judicia tua doce me
109. anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus
110. posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi
111. hereditate adquisivi testimonia tua in æternum quia exultatio cordis mei sunt
112. inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum propter retributionem
113. samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi
114. adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi
115. declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei
116. suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea
117. adiuva me et salvus ero et meditabor in justificationibus tuis semper
118. sprevisti omnes discedentes a justitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum
119. prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ideo dilexi testimonia tua
120. confige timore tuo carnes meas a judiciis enim tuis timui
121. ain feci judicium et justitiam non tradas me calumniantibus me
122. suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi
123. oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium justitiæ tuæ
124. fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et justificationes tuas doce me
125. servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua
126. tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam
127. ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion
128. propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui
129. fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea
130. declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis
131. os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam
132. aspice in me et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum
133. gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia
134. redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua
135. faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me justificationes tuas
136. exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam
137. sade justus es Domine et rectum judicium tuum
138. mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis
139. tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei
140. ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud
141. adulescentulus sum ego et contemptus justificationes tuas non sum oblitus
142. justitia tua justitia in æternum et lex tua veritas
143. tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea
144. æquitas testimonia tua in æternum intellectum da mihi et vivam
145. cof clamavi in toto corde exaudi me Domine justificationes tuas requiram
146. clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua
147. præveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi
148. prævenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua
149. vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum judicium tuum vivifica me
150. adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt
151. prope es tu Domine et omnes viæ tuæ veritas
152. initio cognovi de testimoniis tuis quia in æternum fundasti ea
153. res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus
154. judica judicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me
155. longe a peccatoribus salus quia justificationes tuas non exquisierunt
156. misericordiæ tuæ multæ Domine secundum judicia tua vivifica me
157. multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi
158. vidi prævaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt
159. vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me
160. principium verborum tuorum veritas et in æternum omnia judicia justitiæ tuæ
161. sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum
162. lætabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa
163. iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi
164. septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiæ tuæ
165. pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
166. expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi
167. custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer
168. servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viæ meæ in conspectu tuo
169. thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine juxta eloquium tuum da mihi intellectum
170. intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me
171. eructabunt labia mea hymnum cum docueris me justificationes tuas
172. pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua æquitas
173. fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi
174. concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea
175. vivet anima mea et laudabit te et judicia tua adiuvabunt me
176. erravi sicut ovis quæ periit quære servum tuum quia mandata tua non sum oblitus