Mosaico decorativo

1. ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus

1. Preces afflicti, qui defessus angorem suum ante Dominum profundit.

2. benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones ejus

2. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.

3. qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas

3. Non abscondas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.

4. qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus

4. Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.

5. qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilæ juventus tua

5. Percussum est ut fenum et aruit cor meum, etenim oblitus sum comedere panem meum.

6. faciens misericordias Dominus et judicium omnibus iniuriam patientibus

6. A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.

7. notas fecit vias suas Mosi filiis Israël voluntates suas

7. Similis factus sum pellicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in ruinis.

8. miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors

8. Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

9. non in perpetuum irascetur neque in æternum comminabitur

9. Tota die exprobrabant mihi inimici mei, exardescentes in me per me iurabant.

10. non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis

10. Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam,

11. quoniam secundum altitudinem cæli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se

11. a facie irae et increpationis tuae, quia elevans allisisti me.

12. quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras

12. Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui.

13. quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

13. Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.

14. quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus

14. Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, quia venit tempus,

15. homo sicut fænum dies ejus tamquam flos agri sic efflorebit

15. quoniam placuerunt servis tuis lapides eius, et pulveris eius miserentur.

16. quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum

16. Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam,

17. misericordia autem Domini ab æterno et usque in æternum super timentes eum et justitia illius in filios filiorum

17. quia aedificavit Dominus Sion et apparuit in gloria sua.

18. his qui servant testamentum ejus et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea

18. Respexit in orationem inopum et non sprevit precem eorum.

19. Dominus in cælo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur

19. Scribantur haec pro generatione altera, et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.

20. benedicite Domino angeli ejus potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus

20. Quia prospexit de excelso sanctuario suo, Dominus de caelo in terram aspexit,

21. benedicite Domino omnes virtutes ejus ministri ejus qui facitis voluntatem ejus

21. ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios mortis;

22. benedicite Domino omnia opera ejus in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino

22. ut annuntient in Sion nomen Domini et laudem eius in Ierusalem,

23.

23. cum congregati fuerint populi in unum et regna, ut serviant Domino.

24.

24. Humiliavit in via virtutem meam, abbreviavit dies meos. Dicam: “Deus meus,

25.

25. ne auferas me in dimidio dierum meorum; in generationem et generationem sunt anni tui.

26.

26. Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli.

27.

27. Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur.

28.

28. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

29.

29. Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in conspectu tuo firmabitur”.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.