Mosaico decorativo

1. canticum psalmi David

1. ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.

2. paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea

2. Dicant, qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu adversarii

3. exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo

3. et de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari.

4. confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus

4. Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitationis non invenerunt.

5. quia magna super cælos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua

5. Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.

6. exaltare super cælos Deus et super omnem terram gloria tua

6. Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos.

7. ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me

7. Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.

8. Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem tabernaculorum dimetiar

8. Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum,

9. meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Juda rex meus

9. quia satiavit animam sitientem et animam esurientem replevit bonis.

10. Moab lebes spei meæ in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenæ amici facti sunt

10. Sedentes in tenebris et umbra mortis, vincti in mendicitate et ferro,

11. quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam

11. quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi spreverunt.

12. nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus nostris

12. Et humiliavit in laboribus cor eorum, infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.

13. da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis

13. Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.

14. in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros

14. Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum dirupit.

15.

15. Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum,

16.

16. quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit.

17.

17. Stulti facti sunt in via iniquitatis suae et propter iniustitias suas afflicti sunt;

18.

18. omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.

19.

19. Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.

20.

20. Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum.

21.

21. Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum;

22.

22. et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera eius in exsultatione.

23.

23. Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis,

24.

24. ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo.

25.

25. Dixit et excitavit spiritum procellae, et exaltati sunt fluctus eius.

26.

26. Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.

27.

27. Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.

28.

28. Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos.

29.

29. Et statuit procellam eius in auram, et tacuerunt fluctus eius.

30.

30. Et laetati sunt, quia siluerunt, et deduxit eos in portum voluntatis eorum.

31.

31. Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum;

32.

32. et exaltent eum in ecclesia plebis et in conventu seniorum laudent eum.

33.

33. Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim,

34.

34. terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea.

35.

35. Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum.

36.

36. Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis.

37.

37. Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum in proventum suum.

38.

38. Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non minoravit.

39.

39. Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore.

40.

40. Effudit contemptionem super principes et errare fecit eos in deserto invio.

41.

41. Et suscepit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias.

42.

42. Videbunt recti et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum.

43.

43. Quis sapiens, et custodiet haec et intelleget misericordias Domini?.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.