Mosaico decorativo

1. respondens autem Job dixit

1. Respondens autem Iob ait:

2. nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagæ meæ adgravata est super gemitum meum

2. “Nunc quoque in amaritu tudine est querela mea, et manus eius aggravata est super gemitum meum.

3. quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium ejus

3. Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius?

4. ponam coram eo judicium et os meum replebo increpationibus

4. Ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus,

5. ut sciam verba quæ mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi

5. ut sciam verba, quae mihi respondeat, et intellegam quid loquatur mihi.

6. nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suæ mole me premat

6. Num multa fortitudine contendet mecum? Non! Ipse tantum audiat!

7. proponat æquitatem contra me et perveniat ad victoriam judicium meum

7. Tunc iustus disceptabit cum illo, et ego evaderem in perpetuo a iudice meo.

8. si ad orientem jero non apparet si ad occidentem non intellegam eum

8. Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intellegam eum.

9. si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum

9. Si ad sinistram pergam, non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.

10. ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit

10. Ipse vero scit viam meam, et, si probaverit me, quasi aurum egrediar.

11. vestigia ejus secutus est pes meus viam ejus custodivi et non declinavi ex ea

11. Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi et non declinavi ex ea.

12. a mandatis labiorum ejus non recessi et in sinu meo abscondi verba oris ejus

12. A mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius.

13. ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem ejus et anima ejus quodcumque voluerit hoc facit

13. Ipse enim solus est, et quis repellet eum? Et anima eius, quodcumque voluit, hoc fecit.

14. cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia præsto sunt ei

14. Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei;

15. et idcirco a facie ejus turbatus sum et considerans eum timore sollicitor

15. et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor.

16. Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me

16. Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.

17. non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo

17. Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.