Mosaico decorativo

1. respondens autem Job dixit

1. Respondens autem Iob dixit:

2. audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis

2. “Audivi frequenter talia! onsolatores molesti omnes vos estis.

3. numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris

3. Numquid habebunt finem verba ventosa, aut quid te exacerbat, ut respondeas?

4. poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea

4. Poteram et ego similia vestri loqui, si esset anima vestra pro anima mea! Concinnarem super vos sermones et moverem caput meum super vos.

5. consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos

5. Roborarem vos ore meo et motum labiorum meorum non cohiberem.

6. roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis

6. Si locutus fuero, non quiescet dolor meus et, si tacuero, non recedet a me;

7. sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me

7. nunc autem defatigavit me dolor meus, et tu vastasti omnem coetum meum.

8. nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei

8. Rugae meae testimonium dicunt contra me; et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi,

9. rugæ meæ testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi

9. Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me.

10. collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est

10. Aperuerunt super me ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam, simul conferti contra me.

11. aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt pœnis meis

11. Concludit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradit.

12. conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit

12. Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum. Tenuit cervicem meam, confregit me et posuit me sibi quasi in signum.

13. ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum

13. Circumdedit me lanceis suis, scidit lumbos meos, non pepercit et effudit in terra iecur meum.

14. circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea

14. Dirupit me rumpens et diruens, irruit in me quasi gigas.

15. concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans

15. Saccum consui super cutem meam et dimisi in terram cornu meum.

16. saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum

16. Facies mea rubuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt;

17. facies mea intumuit a fletu et palpebræ meæ caligaverunt

17. attamen absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas preces.

18. hæc passus sum absque iniquitate manus meæ cum haberem mundas ad Deum preces

18. Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.

19. terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus

19. Ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis.

20. ecce enim in cælo testis meus et conscius meus in excelsis

20. Interpretes mei sunt cogitationes meae: ad Deum stillat oculus meus.

21. verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus

21. Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, sicut iudicatur filius hominis cum collega suo.

22. atque utinam sic judicaretur vir cum Deo quomodo judicatur filius hominis cum collega suo

22. Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo.

23. ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo

23.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.