Liber Ecclesiasticus, 36
1. miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum
1. Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum;
2. et inmitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua
2. et immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.
3. adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam
3. Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.
4. sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis
4. Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis,
5. ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus præter te Domine
5. ut cognoscant, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine.
6. innova signa et inmuta mirabilia
6. Innova signa et itera mirabilia,
7. glorifica manum et brachium dextrum
7. glorifica manum et firma brachium dextrum,
8. excita furorem et effunde iram
8. excita furorem et effunde iram,
9. extolle adversarium et adflige inimicum
9. tolle adversarium et afflige inimicum.
10. festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua
10. Festina tempus et memento praefinitionis, et enarrentur mirabilia tua.
11. in ira flammæ devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem
11. In ira flammae devoretur, qui salvatur; et, qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem.
12. contere caput principum inimicorum dicentium non est alius præter nos
12. Contere caput principum inimicorum dicentium: “Non est alius praeter nos!”.
13. congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio
13. Congrega omnes tribus Iacob et hereditabis eos sicut ab initio.
14. miserere plebi tuæ super quam invocatum est nomen tuum et Israël quem coæquasti primogenito tuo
14. Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito tuo.
15. miserere civitati sanctificationis tuæ Hierusalem civitati requiei tuæ
15. Miserere civitati sanctificationis tuae, Ierusalem, loco requiei tuae.
16. reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum
16. Reple Sion maiestate tua et gloria tua templum tuum.
17. da testimonium quia ab initio creaturæ tuæ sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores
17. Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo.
18. da mercedem sustinentibus te ut prophetæ tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum
18. Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et exaudi orationes servorum tuorum,
19. secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via justitiæ et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum
19. secundum beneplacitum super populo tuo, et dirige nos in viam iustitiae, et sciant omnes, qui habitant terram, quia tu es Deus saeculorum.
20. omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
20. Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior;
21. fauces contingit cibum feræ et cor sensatum verba mendacia
21. fauces percipiunt cibum ferae, et cor sensatum verba mendacia.
22. cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi
22. Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus retribuet illi.
23. omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiæ
23. Omnem masculum excipiet mulier, est autem filia melior filia.
24. species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium
24. Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
25. si est lingua curationis et mitigationis misericordiæ non est vir illius contra filios hominum
25. Insuper, si est super lingua eius curatio et mitigatio et misericordia, non est vir illius secundum filios hominum.
26. qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies
26. Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem, adiutorium secundum illum est et columna requiei.
27. ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens
27. Ubi non est saepes, diripietur vinea, et ubi non est mulier, ingemiscet errans.
28. cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem
28. Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem?
