Liber I Regum, 22
1. transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israël
2. in anno autem tertio descendit Josaphat rex Juda ad regem Israël
3. dixitque rex Israël ad servos suos ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriæ
4. et ait ad Josaphat veniesne mecum ad prœliandum in Ramoth Galaad
5. dixitque Josaphat ad regem Israël sicut ego sum ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui dixitque Josaphat ad regem Israël quære oro te hodie sermonem Domini
6. congregavit ergo rex Israël prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis
7. dixit autem Josaphat non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum
8. et ait rex Israël ad Josaphat remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Josaphat ait ne loquaris ita rex
9. vocavit ergo rex Israël eunuchum quendam et dixit ei festina adducere Micheam filium Hiemla
10. rex autem Israël et Josaphat rex Juda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area juxta ostium portæ Samariæ et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum
11. fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait hæc dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam
12. omnesque prophetæ similiter prophetabant dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regis
13. nuntius vero qui jerat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi prædicant sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona
14. cui Micheas ait vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar
15. venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad prœliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis
16. dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini
17. et ille ait vidi cunctum Israël dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace
18. dixit ergo rex Israël ad Josaphat numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum
19. ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et a sinistris
20. et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israël ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba hujuscemodi et alius aliter
21. egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo
22. et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus et dixit Dominus decipies et prævalebis egredere et fac ita
23. nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum
24. accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi
25. et ait Micheas visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris
26. et ait rex Israël tollite Micheam et maneat apud Amon principem civitatis et apud Joas filium Ammelech
27. et dicite eis hæc dicit rex mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiæ donec revertar in pace
28. dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes
29. ascendit itaque rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad
30. dixitque rex Israël ad Josaphat sume arma et ingredere prœlium et induere vestibus tuis porro rex Israël mutavit habitum et ingressus est bellum
31. rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam nisi contra regem Israël solum
32. cum ergo vidissent principes curruum Josaphat suspicati sunt quod ipse esset rex Israël et impetu facto pugnabant contra eum et exclamavit Josaphat
33. intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israël et cessaverunt ab eo
34. unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigæ suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sum
35. commissum est ergo prœlium in die illa et rex Israël stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus
36. et præco personuit in universo exercitu antequam sol occumberet dicens unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam
37. mortuus est autem rex et perlatus est Samariam sepelieruntque regem in Samaria
38. et laverunt currum in piscina Samariæ et linxerunt canes sanguinem ejus et habenas laverunt juxta verbum Domini quod locutus fuerat
39. reliqua vero sermonum Ahab et universa quæ fecit et domus eburneæ quam ædificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne scripta sunt hæc in libro verborum dierum regum Israël
40. dormivit ergo Ahab cum patribus suis et regnavit Ohozias filius ejus pro eo
41. Josaphat filius Asa regnare cœperat super Judam anno quarto Ahab regis Israël
42. triginta quinque annorum erat cum regnare cœpisset et viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Azuba filia Salai
43. et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini
44. verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis
45. pacemque habuit Josaphat cum rege Israël
46. reliqua autem verborum Josaphat et opera ejus quæ gessit et prœlia nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda
47. sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus abstulit de terra
48. nec erat tunc rex constitutus in Edom
49. rex vero Josaphat fecerat classes in mari quæ navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia confractæ sunt in Asiongaber
50. tunc ait Ohozias filius Ahab ad Josaphat vadant servi mei cum servis tuis in navibus et noluit Josaphat
51. dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Joram filius ejus pro eo
52. Ohozias autem filius Ahab regnare cœperat super Israël in Samaria anno septimodecimo Josaphat regis Juda regnavitque super Israël duobus annis
53. et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suæ et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël
54. servivit quoque Baal et adoravit eum et inritavit Dominum Deum Israël juxta omnia quæ fecerat pater ejus