Liber Exodus, 9
1. dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi
2. quod si adhuc rennuis et retines eos
3. ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis
4. et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quæ pertinent ad filios Israël
5. constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra
6. fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum de animalibus vero filiorum Israël nihil omnino periit
7. et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quæ possidebat Israël ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum
8. et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in cælum coram Pharao
9. sitque pulvis super omnem terram Ægypti erunt enim in hominibus et in jumentis vulnera et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti
10. tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in cælum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in jumentis
11. nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quæ in illis erant et in omni terra Ægypti
12. induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen
13. dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi
14. quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra
15. nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra
16. idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra
17. adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere
18. en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est usque in præsens tempus
19. mitte ergo jam nunc et congrega jumenta tua et omnia quæ habes in agro homines enim et jumenta et universa quæ inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur
20. qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et jumenta in domos
21. qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et jumenta in agris
22. et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in cælum ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines et super jumenta et super omnem herbam agri in terra Ægypti
23. extenditque Moses virgam in cælum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti
24. et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantæque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est
25. et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris ab homine usque ad jumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit
26. tantum in terra Gessen ubi erant filii Israël grando non cecidit
27. misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus justus ego et populus meus impii
28. orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis
29. ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra
30. novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum
31. linum ergo et hordeum læsum est eo quod hordeum esset virens et linum jam folliculos germinaret
32. triticum autem et far non sunt læsa quia serotina erant
33. egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram
34. videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum
35. et ingravatum est cor ejus et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israël sicut præceperat Dominus per manum Mosi