Evangelium secundum Marcum, 5
1. et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
2. et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo
3. qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis jam quisquam eum poterat ligare
4. quoniam sæpe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
5. et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus
6. videns autem Jesum a longe cucurrit et adoravit eum
7. et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Jesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas
8. dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
9. et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus
10. et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
11. erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
12. et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos intrœamus
13. et concessit eis statim Jesus et exeuntes spiritus inmundi introjerunt in porcos et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare
14. qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti
15. et veniunt ad Jesum et vident illum qui a dæmonio vexabatur sedentem vestitum et sanæ mentis et timuerunt
16. et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat et de porcis
17. et rogare eum cœperunt ut discederet de finibus eorum
18. cumque ascenderet navem cœpit illum deprecari qui dæmonio vexatus fuerat ut esset cum illo
19. et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui
20. et abiit et cœpit prædicare in Decapoli quanta sibi fecisset Jesus et omnes mirabantur
21. et cum transcendisset Jesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare
22. et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus et videns eum procidit ad pedes ejus
23. et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
24. et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum
25. et mulier quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim
26. et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat
27. cum audisset de Jesu venit in turba retro et tetigit vestimentum ejus
28. dicebat enim quia si vel vestimentum ejus tetigero salva ero
29. et confestim siccatus est fons sanguinis ejus et sensit corpore quod sanata esset a plaga
30. et statim Jesus cognoscens in semet ipso virtutem quæ exierat de eo conversus ad turbam ajebat quis tetigit vestimenta mea
31. et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit
32. et circumspiciebat videre eam quæ hoc fecerat
33. mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
34. ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua
35. adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum
36. Jesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede
37. et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Jacobum et Johannem fratrem Jacobi
38. et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et hejulantes multum
39. et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit
40. et inridebant eum ipse vero ejectis omnibus adsumit patrem et matrem puellæ et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella jacens
41. et tenens manum puellæ ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge
42. et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo
43. et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare