Mosaico decorativo

1. cum sanare vellem Israël revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariæ quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris

1. Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum.

2. et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suæ coram facie mea factæ sunt

2. Et non dicunt in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordari. Nunc circumdederunt eos opera sua, coram facie mea facta sunt.

3. in malitia sua lætificaverunt regem et in mendaciis suis principes

3. In malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes.

4. omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum

4. Omnes adulterantes; quasi clibanus succensus illi, pistor cessat excitare ignem a commixtione fermenti, donec fermentetur totum.

5. dies regis nostri cœperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus

5. Die regis nostri infirmi facti sunt principes ardore vini, quod apprehendit protervos.

6. quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammæ

6. Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum in insidiando; tota nocte dormivit ira eorum, mane ipsa ardet quasi ignis flammae.

7. omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt judices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me

7. Omnes calefacti sunt quasi clibanus et devorant iudices suos. Omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamet in eis ad me.

8. Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur

8. Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.

9. comederunt alieni robur ejus et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit

9. Comederunt alieni robur eius, et ipse nescit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignorat.

10. et humiliabitur superbia Israël in facie ejus nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quæsierunt eum in omnibus his

10. Et testatur superbia Israel in faciem suam, nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his.

11. et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Ægyptum invocabant ad Assyrios abierunt

11. Et factus est Ephraim quasi columba insipiens non habens sensum: Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt.

12. et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem cæli detraham eos cædam eos secundum auditionem cœtus eorum

12. Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum; quasi volucrem caeli detraham eos, corripiam eos secundum auditionem coetus eorum.

13. væ eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia prævaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia

13. Vae eis, quoniam recesserunt a me! Vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Et ego redimam eos, cum ipsi locuti sint contra me mendacia?

14. et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me

14. Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et vinum se incidebant, contumaces sunt adversum me.

15. et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam

15. Et ego erudivi eos et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam.

16. reversi sunt ut essent absque jugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguæ suæ ista subsannatio eorum in terra Ægypti

16. Convertuntur ad eum, qui non prodest, facti sunt quasi arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum propter execrationem linguae suae: ista subsannatio eorum in terra Aegypti.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.