Mosaico decorativo

1. væ mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ non est botrus ad comedendum præcoquas ficus desideravit anima mea

1. Vae mihi, quia factum est mihi sicut congregata messe, sicut collecta vindemia! Non est botrus ad comedendum, nec praecoqua ficus, quam desideravit anima mea.

2. periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem

2. Periit pius de terra, et rectus in hominibus non est; omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum rete venatur.

3. malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et judex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animæ suæ et conturbaverunt eam

3. Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud!

4. qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuæ visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum

4. Qui optimus in eis, est quasi paliurus, et, qui rectus, quasi spina de saepe; dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit: nunc erit confusio eorum.

5. nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui

5. Nolite credere amico, nolite confidere in proximo; ab ea, quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui;

6. quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici ejus

6. quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius.

7. ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus

7. Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum; audiet me Deus meus.

8. ne læteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est

8. Ne laeteris, inimica mea, super me quia cecidi: consurgam; cum sedeo in tenebris, Dominus lux mea est.

9. iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec judicet causam meam et faciat judicium meum educet me in lucem videbo in justitiam ejus

9. Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum; educet me in lucem, videbo iustitiam eius.

10. et aspiciet inimica mea et operietur confusione quæ dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum

10. Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quae dicit ad me: “Ubi est Dominus Deus tuus?”. Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.

11. dies ut ædificentur maceriæ tuæ in die illa longe fiet lex

11. Dies veniet ut aedificentur maceriae tuae; in die illa dilatabuntur fines tui.

12. in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte

12. In die illa usque ad te venient habitantes ab Assyria usque ad Aegyptum et ab Aegypto usque ad flumen et a mari usque ad mare et a monte usque ad montem.

13. et erit terra in desolationem propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum

13. Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et propter fructum operum eorum.

14. pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuæ habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos

14. Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae, habitantes solos in saltu, in medio hortorum; pascantur Basan et Galaad iuxta dies antiquos.

15. secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti ostendam ei mirabilia

15. Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostende nobis mirabilia.

16. videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdæ erunt

16. Videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua, ponent manum super os, aures eorum surdae erunt;

17. lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terræ proturbabuntur de ædibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te

17. lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae. Trementes exibunt de aedibus suis " ad Dominum Deum nostrum " formidabunt et timebunt te.

18. quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuæ non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est

18. Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae? Non servat in aeternum furorem suum, quoniam volens misericordiam est.

19. revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra

19. Revertetur et miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra.

20. dabis veritatem Jacob misericordiam Abraham quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis

20. Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham, quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.