Mosaico decorativo

1. audite verbum hoc vaccæ pingues quæ estis in monte Samariæ quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quæ dicitis dominis vestris adferte et bibemus

1. Audite verbum hoc, vaccae Basan, quae estis in monte Samariae, quae opprimitis egenos et vexatis pauperes, quae dicitis dominis vestris: “Affer, ut bibamus”.

2. juravit Dominus Deus in sancto suo quia ecce dies venient super vos et levabunt vos in contis et reliquias vestras in ollis ferventibus

2. Iuravit Dominus Deus in sanctitate sua: “Ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis et posteros vestros in hamis piscatoriis;

3. et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini in Armon dicit Dominus

3. et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini in Armon”, dicit Dominus.

4. venite ad Bethel et impie agite ad Galgalam et multiplicate prævaricationem et offerte mane victimas vestras tribus diebus decimas vestras

4. “Venite in Bethel et impie agite, ad Galgalam et multiplicate praevaricationem; et offerte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras,

5. et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et adnuntiate sic enim voluistis filii Israël dicit Dominus Deus

5. et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel”, dicit Dominus Deus.

6. unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non estis reversi ad me dicit Dominus

6. “Unde et ego dedi vobis vacuitatem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panis in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me”, dicit Dominus.

7. ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars super quam non plui aruit

7. “Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem; et plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est, et pars, super quam non plui, aruit.

8. et venerunt duæ et tres civitates ad civitatem unam ut biberent aquam et non sunt satiatæ et non redistis ad me dicit Dominus

8. Tunc fugiebant duae, tres civitates ad unam civitatem, ut biberent aquam, et non satiabantur; sed non redistis ad me”, dicit Dominus.

9. percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus

9. “Percussi vos in vento urente et in aurugine; multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, ficeta vestra et oliveta vestra comedit eruca; sed non redistis ad me”, dicit Dominus.

10. misi in vos mortem in via Ægypti percussi in gladio juvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras et non redistis ad me dicit Dominus

10. “Misi in vos pestem sicut pestem Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros, captis equis vestris; et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras; sed non redistis ad me”, dicit Dominus.

11. subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et facti estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad me dicit Dominus

11. “Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me”, dicit Dominus.

12. quapropter hæc faciam tibi Israël postquam autem hæc fecero tibi præparare in occursum Dei tui Israël

12. Quapropter haec faciam tibi, Israel, et quia haec faciam tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel;

13. quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens super excelsa terræ Dominus Deus exercituum nomen ejus

13. quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.