1. postquam vero cenaverunt introduxerunt juvenem ad eam

1. Et, cum consummaverunt man ducare et bibere, voluerunt dor mire et deduxerunt iuvenem et induxerunt eum in cubiculum.

2. recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de cassidile suo partem jecoris posuitque eam super carbones vivos

2. Et rememoratus est Thobias sermonum Raphael et sustulit de saccello, quem habebat, cor et iecur piscis et imposuit super cinerem incensi.

3. tunc Rafaël angelus adprehendit dæmonium et religavit eum in deserto superioris Ægypti

3. Et odor piscis prohibuit et refugit daemonium in superiores partes Aegypti. Et abiens Raphael colligavit eum ibi et reversus est continuo.

4. tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo jungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio

4. Et exierunt et clauserunt ostium cubiculi. Et exsurrexit Thobias de lecto et dixit ei: “Surge, soror! Oremus et deprecemur Dominum nostrum, ut faciat super nos misericordiam et sanitatem”.

5. filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quæ ignorant Deum

5. Et surrexit, et coeperunt orare et deprecari Dominum, ut daretur illis sanitas. Et coeperunt dicere: “Benedictus es, Deus patrum nostrorum, et benedictum nomen tuum in omnia saecula saeculorum! Benedicant tibi caeli et omnis creatura tua in omnia saecula!

6. surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis

6. Tu fecisti Adam et dedisti illi adiutorium firmum Evam, et ex ambobus factum est semen hominum. Et dixisti non esse bonum hominem solum: “Faciamus ei adiutorium simile sibi”.

7. dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te cæli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quæ in eis sunt

7. Et nunc non luxuriae causa accipio hanc sororem meam sed in veritate. Praecipe, ut miserearis mei et illius, et consenescamus pariter sani”.

8. tu fecisti Adam de limo terræ dedistique ei adiutorium Evam

8. Et dixerunt: “Amen, amen!”.

9. et nunc Domine tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum

9. Et dormierunt per noctem. Et surgens Raguel accersivit servos secum, et abierunt et foderunt foveam.

10. dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani

10. Dixit enim: “Ne forte moriatur, et omnibus simus derisio et opprobrium”.

11. et factum est circa pullorum cantum accersiri jussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum

11. Et, ut consummaverunt fossuram, reversus est Raguel domum et vocavit uxorem suam

12. dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam

12. et dixit: “Mitte unam ex ancillis, et intrans videat an vivat; et, si mortuus est, ut sepeliamus illum, nemine sciente”.

13. cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit

13. Et miserunt ancillam et accenderunt lucernam et aperuerunt ostium, et intravit et invenit illos iacentes et pariter dormientes.

14. mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat

14. Et reversa puella nuntiavit eis illum vivere et nihil mali esse.

15. at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes

15. Et benedixerunt Deum caeli et dixerunt: “Benedictus es, Deus, in omni benedictione sancta et munda, et benedicant tibi omnes sancti tui et omnis creatura tua; et omnes angeli tui et electi tui benedicant tibi in omnia saecula!

16. reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor ejus

16. Benedictus es, quoniam laetificasti me, et non contigit mihi, sicut putabam, sed secundum magnam misericordiam tuam egisti nobiscum.

17. et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israël quia non contigit nobis quemadmodum putabamus

17. Et benedictus es, quoniam misertus es duorum unicorum. Fac illis, Domine, misericordiam et sanitatem et consumma vitam illorum cum misericordia et laetitia”.

18. fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos

18. Tunc praecepit servis suis, ut replerent fossam priusquam lucesceret.

19. misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra

19. Et praecepit uxori suae, ut faceret panes multos; et abiens ipse ad gregem adduxit vaccas duas et quattuor arietes et iussit consummari eos, et coeperunt praeparare.

20. statimque præcepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret

20. Et vocavit Thobiam et iuravit illi et dixit ei: “Diebus quattuordecim hinc non recedes, sed hic manebis, manducans et bibens mecum, et laetificabis animam filiae meae multis afflictam doloribus.

21. uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria

21. Et ex eo, quod possideo, accipe partem dimidiam et vade sanus ad patrem tuum. Et alia dimidia pars, cum mortui fuerimus ego et uxor mea, vestra erit. Forti animo esto, fili! Ego pater tuus sum et Edna mater tua; et tui sumus nos et sororis tuae amodo et in perpetuum. Forti animo esto, fili!”.





“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina