Mosaico decorativo

1. dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis

1. Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: “Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis.

2. quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillæ ad commovendum cor nostrum

2. Quia ex tempore nati sumus et post hoc erimus, tamquam non fuerimus, quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla in motu cordis nostri;

3. quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis ær et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata

3. qua exstincta, cinis fiet corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer.

4. et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum

4. Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata.

5. umbræ enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur

5. Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri, quoniam consignata est, et nemo revertitur.

6. venite ergo et fruamur bonis quæ sunt et utamur creaturam tamquam in juventute celeriter

6. Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute sollicite.

7. vino pretioso et unguentis nos impleamus et non prætereat nos flos temporis

7. Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis verni;

8. coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra

8. coronemus nos calycibus rosarum, antequam marcescant,

9. ubique relinquamus signa lætitiæ quoniam hæc est pars nostra et hæc est sors

9. nullum pratum exsors sit luxuriae nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors.

10. opprimamus pauperem justum et non parcamus viduæ nec veterani revereamur canos multi temporis

10. Opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis.

11. sit autem fortitudo nostra lex iniustitiæ quod infirmum est enim inutile invenitur

11. Sit autem fortitudo nostra lex iustitiae; quod enim infirmum est, inutile invenitur.

12. circumveniamus ergo justum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ

12. Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et improperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae.

13. promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat

13. Promittit se scientiam Dei habere et filium Dei se nominat.

14. factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum

14. Factus est nobis in accusationem cogitationum nostrarum; gravis est nobis etiam ad videndum,

15. gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatæ sunt viæ ejus

15. quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae eius.

16. tamquam nugaces æstimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et præfert novissima justorum et gloriatur patrem Deum se habere

16. Tamquam scoria aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis; beata dicit novissima iustorum et gloriatur patrem se habere Deum.

17. videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quæ ventura sunt illi et sciemus quæ erunt novissima illius

17. Videamus ergo, si sermones illius veri sint, et tentemus, quae in exitu eius erunt:

18. si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum

18. si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum.

19. contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius

19. Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus modestiam eius et probemus patientiam illius;

20. morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius

20. morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei visitatio ex sermonibus illius”.

21. hæc cogitaverunt et erraverunt excæcavit enim illos malitia eorum

21. Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum,

22. et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt justitiæ nec judicaverunt honorem animarum sanctarum

22. et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt sanctitatis nec iudicaverunt honorem animarum immaculatarum.

23. quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suæ similitudinis fecit illum

23. Quoniam Deus creavit hominem in incorruptibilitate et imaginem similitudinis suae fecit illum;

24. invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum

24. invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum; experiuntur autem illam, qui sunt ex parte illius.

25. imitantur autem illum qui sunt ex parte illius

25.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.