1. diligite justitiam qui judicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quærite illum

1. Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum,

2. quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum

2. quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum, se autem manifestat eis, qui fidem habent in illum.

3. perversæ enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes

3. Perversae enim cogitationes separant a Deo, probata autem virtus corripit insipientes.

4. quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis

4. Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis.

5. sanctus enim spiritus disciplinæ effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate

5. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus insensatis et corripietur a superveniente iniquitate.

6. benignus est enim spiritus sapientiæ et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis ejus scrutator est verus et linguæ illius auditor

6. Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor;

7. quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis

7. quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et ipse, qui continet omnia, scientiam habet vocis.

8. propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec præteriet illum corripiens judicium

8. Propter hoc, qui loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum iudicium corripiens.

9. in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius

9. In cogitationibus enim impii interrogatio erit, sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius;

10. quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur

10. quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non absconditur.

11. custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest et a detractione parcite linguæ quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam

11. Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam sermo absconditus in vacuum non ibit; os autem, quod mentitur, occidit animam.

12. nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum

12. Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum,

13. quoniam Deus mortem non fecit nec lætatur in perditione vivorum

13. quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum;

14. creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra

14. creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles sunt generationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra:

15. justitia enim inmortalis est

15. iustitia enim est immortalis.

16. impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et æstimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius

16. Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius.





“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina