Mosaico decorativo

1. igitur Ezechias regnare cœpit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Abia filia Zacchariæ

1. Igitur Ezechias regnare coepit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Abi filia Zachariae.

2. fecitque quod erat placitum in conspectu Domini juxta omnia quæ fecerat David pater ejus

2. Fecitque, quod erat placitum in conspectu Domini, iuxta omnia, quae fecerat David pater eius.

3. ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas

3. Ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas.

4. adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem

4. Adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem

5. dixitque ad eos audite me Levitæ et sanctificamini mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem inmunditiam de sanctuario

5. dixitque ad eos: “Audite me, Levitae! Nunc sanctificamini; mundate domum Domini, Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario.

6. peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a tabernaculo Domini et præbuerunt dorsum

6. Peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum; averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum.

7. cluserunt ostia quæ erant in porticu et extinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israël

7. Insuper clauserunt ostia, quae erant in porticu, et exstinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel.

8. concitatus est itaque furor Domini super Judam et Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris

8. Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Ierusalem; tradiditque eos in commotionem et in stuporem et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.

9. en corruerunt patres nostri gladiis filii nostri et filiæ nostræ et coniuges captivæ ductæ sunt propter hoc scelus

9. En, corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus.

10. nunc igitur placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël et avertat a nobis furorem iræ suæ

10. Nunc igitur placet mihi, ut ineam foedus cum Domino, Deo Israel, et avertat a nobis furorem irae suae.

11. filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi colatis eum et cremetis incensum

11. Filii mei, nolite neglegere; vos enim elegit Dominus, ut stetis coram eo et ministretis illi colatisque eum et adoleatis”.

12. surrexerunt ergo Levitæ Maath filius Amasiæ et Johel filius Azariæ de filiis Caath porro de filiis Merari Cis filius Abdai et Azarias filius Jallelel de filiis autem Gersom Joha filius Zemma et Eden filius Joaha

12. Surrexerunt ergo Levitae, Mahath filius Amasai et Ioel filius Azariae de filiis Caath; porro de filiis Merari Cis filius Abdi et Azarias filius Iallelel; de filiis autem Gerson Ioah filius Zimma et Eden filius Ioah;

13. at vero de filiis Elisaphan Samri et Jahihel de filiis quoque Asaph Zaccharias et Mathanias

13. at vero de filiis Elisaphan Semri et Iehiel; de filiis quoque Asaph Zacharias et Matthanias;

14. necnon de filiis Heman Jahihel et Semei sed et de filiis Idithun Semejas et Ozihel

14. necnon de filiis Heman Iahiel et Semei; sed et de filiis Idithun Semeias et Oziel.

15. congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi juxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent domum Dei

15. Congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.

16. sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitæ et asportaverunt ad torrentem Cedron foras

16. Sacerdotes quoque ingressi intra templum Domini, ut mundarent illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro reppererant in vestibulum domus Domini, quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.

17. cœperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis ejusdem quod cœperant impleverunt

17. Coeperunt autem prima die mensis primi sanctificare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini et sanctificaverunt templum Domini diebus octo; et in die sexta decima mensis eiusdem, quod coeperant, impleverunt.

18. ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque ejus necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis

18. Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei: “Mundavimus omnem domum Domini et altare holocausti vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis

19. cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam prævaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini

19. cunctamque templi supellectilem, quam removerat rex Achaz in regno suo in praevaricatione sua, restituimus et sanctificavimus. Ecce exposita sunt omnia coram altari Domini”.

20. consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes principes civitatis et ascendit domum Domini

20. Consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit principes civitatis et ascendit domum Domini.

21. obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro Juda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini

21. Attuleruntque simul tauros septem, arietes septem, agnos septem et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Iuda; dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.

22. mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem

22. Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illum super altare; mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt; immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem.

23. adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine inposueruntque manus suas super eos

23. Applicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine imposueruntque manus suas super eos,

24. et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe Israël præceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato

24. et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum super altare pro piaculo universi Israelis; pro omni quippe Israel praeceperat rex, ut holocaustum fieret et pro peccato.

25. constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetæ siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus

25. Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae; siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius.

26. steteruntque Levitæ tenentes organa David et sacerdotes tubas

26. Steteruntque Levitae tenentes organa David, et sacerdotes tubas.

27. et jussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare cumque offerrentur holocausta cœperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis quæ David rex Israël reppererat concrepare

27. Et iussit Ezechias, ut offerrent holocaustum super altare; cumque offerretur holocaustum, coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis David regis Israel concrepare.

28. omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum

28. Omni autem turba adorante, cantores et ii, qui tenebant tubas, erant in officio suo, donec compleretur holocaustum.

29. cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt

29. Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex et omnes, qui erant cum eo, et adoraverunt.

30. præcepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna lætitia et curvato genu adoraverunt

30. Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum verbis David et Asaph videntis; qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt.

31. Ezechias autem etiam hæc addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota

31. Ezechias autem etiam haec addidit: “Nunc, impletis manibus vestris Domino, accedite et afferte victimas et sacrificia pro gratiarum actione in domo Domini”. Attulit ergo universa multitudo hostias et sacrificia pro gratiarum actione, et omnis voluntarius et proni animi holocausta.

32. porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo hic fuit tauros septuaginta arietes centum agnos ducentos

32. Porro numerus holocaustorum, quae attulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos, in holocaustum Domino omnia haec.

33. sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia

33. Sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia.

34. sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent unde et Levitæ fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur antistites Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes

34. Sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere, ut pelles holocaustorum detraherent; unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur sacerdotes; Levitae quippe recti corde, ut sanctificarentur magis quam sacerdotes.

35. fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini

35. Fuerunt igitur holocausta plurima, adipes pacificorum et libamina, quae pertinebant ad holocausta. Restitutus est ita cultus domus Domini.

36. lætatusque est Ezechias et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri placuerat

36. Laetatusque est Ezechias et omnis populus de eo, quod paravit Dominus populo; repente quippe hoc factum est.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.