Mosaico decorativo

1. sed post triennii tempus cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna

1. Sed post triennii tempus co gnoverunt, qui cum Iuda erant, Demetrium Seleuci per portum apud Tripolim adnavigantem cum multitudine valida et navibus,

2. et tenuisse regiones adversus Antiochum et ejus ducem Lysiam

2. tenuisse regionem, sublato Antiocho et procuratore eius Lysia.

3. Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare

3. Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus temporibus seditionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ultra ad sanctum altare,

4. venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super hæc et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit

4. venit ad regem Demetrium, centesimo quinquagesimo primo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super haec et thallos, qui templi esse videbantur; et ipsa quidem die siluit.

5. tempus autem oportunum dementiæ suæ nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur

5. Tempus autem opportunum dementiae suae nactus, convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quo proposito et consilio Iudaei niterentur,

6. respondit ipsi qui dicuntur Asidei Judæorum quibus præest Judas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum

6. ad haec respondit: “Ipsi, qui dicuntur Asidaei, Iudaeorum, quibus praeest Iudas Maccabaeus, bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum.

7. nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni

7. Unde ego defraudatus parentum gloria, dico autem summo sacerdotio, huc nunc veni,

8. primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur

8. primo quidem de his, quae pertinent ad regem, mera fide sentiens, secundo autem etiam civibus meis consulens; nam illorum praedictorum inconsiderantia universum genus nostrum non modice laborat.

9. sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice

9. Sed his singulis, tu rex, cognitis, et regioni et obsesso generi nostro, secundum quam habes omnibus obviam humanitatem, prospice;

10. nam quamdiu superest Judas inpossibile est pacem esse negotiis

10. nam, quamdiu superest Iudas, impossibile est pacem esse negotiis”.

11. talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Judam inflammaverunt Demetrium

11. Talibus autem ab hoc dictis, velocius ceteri amici hostiliter se habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium.

12. qui statim Nicanorem præpositum elefantorum ducem misit Judæam

12. Qui statim assumens Nicanorem, qui fuit praepositus elephantorum, et ducem ostendens Iudaeae misit,

13. datis mandatis ipsum quidem Judam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem

13. datis mandatis, ut ipsum quidem Iudam occideret; eos vero, qui cum illo erant, dispergeret et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.

14. tunc gentes quæ de Judæa fugerant Judam segregatim se Nicanori miscebant miserias et clades Judæorum prosperitates rerum suarum existimantes

14. Tunc gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes fore.

15. audito itaque Judæi Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in æternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit

15. Audito itaque Nicanoris adventu et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit usque in aeternum quique suam portionem signis evidentibus protegit.

16. imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt ad castellum Dessau

16. Imperante autem duce, statim inde profectus congreditur eis ad castellum Dessau.

17. Simon vero frater Judæ commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum

17. Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore, sed lente ob repentinum adversariorum silentium victus evaserat.

18. Nicanor tamen audiens virtutem comitum Judæ et animi magnitudinem quam pro patriæ certaminibus habebant sanguine judicium facere metuebat

18. Nicanor tamen audiens quam virtutem haberent, qui cum Iuda erant, et animi magnitudinem pro patriae certaminibus, sanguine iudicium facere metuebat.

19. quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent

19. Quam ob rem misit Posidonium et Theodotum et Matthathiam, ut darent dextras atque acciperent.

20. et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere

20. Et, cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem rettulisset, et paribus suffragiis pareret sententia, sponsionibus pacis annuerunt.

21. itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis sellæ prolatæ sunt et positæ

21. Itaque diem constituerunt, qua secreto convenirent eodem, et processit utrimque currus, posuerunt sellas;

22. præcepit autem Judas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt

22. disposuit Iudas armatos paratos locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid fieret; congruum colloquium fecerunt.

23. morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quæ congregatæ fuerant dimisit

23. Morabatur Nicanor Hierosolymis nihilque inique agebat gregesque turbarum, quae congregatae fuerant, dimisit.

24. habebat autem semper Judam carum ex animo erat vero inclinatus

24. Habebat autem Iudam semper in conspectu, ex animo erat viro inclinatus.

25. rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque vivebant

25. Rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare. Nuptias fecit, quiete egit, communiter vivebat.

26. Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse

26. Alcimus autem, videns mutuam illorum benevolentiam et factas conventiones, accipiens venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem aliena sentire a rebus; Iudam enim regni insidiatorem socium sibi designavit.

27. itaque rex exasperatus et pessimis hujus criminationibus inritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitiæ conventione jubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere Antiochiam

27. Itaque rex exasperatus et pessimi huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de conventionibus, iubere tamen Maccabaeum citius vinctum mittere Antiochiam.

28. quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea quæ convenerant irrita faceret nihil læsus a viro

28. Quibus cognitis, Nicanor confusus erat et aegre ferebat, si ea, quae convenerant, irrita faceret, nulla a viro facta iniuria;

29. sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua præceptum perficeret

29. sed, quia regi resisti non poterat, opportunitatem observabat, ut artificio illud perficeret.

30. at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore

30. At Maccabaeus videns secum austerius agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem, intellegens non ex optimo esse austeritatem, non paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.

31. quod ut ille cognovit fortiter se a viro præventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus jussit sibi tradi virum

31. Quod cum ille cognovit fortiter se a viro astutia praeventum, venit ad maximum et sanctum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum.

32. quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui quærebatur extendens manum ad templum

32. Quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset, qui quaerebatur, extendens dexteram ad templum

33. juravit nisi mihi vinctum Judam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo

33. iuravit haec: “Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hic Libero illustre erigam”.

34. et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in cælum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum hæc dicentes

34. Et, his dictis, abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum, qui semper propugnator fuit gentis nostrae, haec dicentes:

35. tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis

35. “Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis; 36 et nunc, Sancte, omnis sanctificationis Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est”.

36. et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in æternum inpollutam domum istam quæ nuper mundata est

36.

37. Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Judæorum appellabatur

37. Razis autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis et valde bene audiens, qui pro affectu pater Iudaeorum appellabatur.

38. hic multis temporibus continentiæ propositum tenuit in judaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia

38. Hic enim pristinis temporibus seditionis iudicium pertulerat Iudaismi corpusque et animam pro Iudaismo tradiderat cum omni perseverantia.

39. volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judæos misit milites quingentos ut eum conprehenderent

39. Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudaeos, misit milites supra quingentos, ut eum comprehenderent;

40. putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Judæis inlaturum

40. putabat enim, si illum cepisset, se cladem istis illaturum.

41. turbis autem inruere domum ejus et januam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum jam conprehenderetur gladio se petit

41. Turbis autem turrim iam occupaturis et atrii ianuae vim facientibus atque iubentibus ignem admovere et portas incendi, ipse undique comprehensus supposuit sibi gladium

42. eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi

42. volens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et nobilitate sua indignis iniuriis affici.

43. sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbæ intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum præcipitavit semet ipsum viriliter in turbas

43. Sed, cum per contentionis festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbae intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum praecipitavit semetipsum viriliter in turbas;

44. quibus velociter locum dantibus casui ejus venit per mediam cervicem

44. quibus velociter locum dantibus intervallo facto, venit per medium spatium vacuum.

45. et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis ejus magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit

45. Et, cum adhuc spiraret, accensus animis surrexit et, cum sanguis ad modum fontis deflueret, et gravissima essent vulnera, cursu turbas pertransiens et stans supra quandam petram praeruptam,

46. et stans super petram quandam præruptam et jam exsanguis effectus conplexus intestina sua utrisque manibus projecit super turbas invocans Dominatorem vitæ ac spiritus ut hæc illi iterum redderet atque ita vita defunctus est

46. prorsus exsanguis iam effectus, proferens intestina et sumens utrisque manibus proiecit super turbas et invocans Dominatorem vitae ac spiritus, ut haec ipsi iterum redderet, ita vita defunctus est.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.