Mosaico decorativo

1. locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Jonathan filius Saul diligebat David valde

1. Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos de occisione David; porro Ionathan filius Saul diligebat David valde.

2. et indicavit Jonathan David dicens quærit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quæso mane et manebis clam et absconderis

2. Et indicavit Ionathan David dicens: “Quaerit Saul pater meus occidere te; quapropter observa te, quaeso, mane; et manebis clam et absconderis.

3. ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi

3. Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro, ubicumque fueris; et ego loquar de te ad patrem meum et, quodcumque videro, nuntiabo tibi”.

4. locutus est ergo Jonathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera ejus bona sunt tibi valde

4. Locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum: “Ne peccet rex in servum suum David, quia non peccavit tibi, et opera eius bona sunt tibi valde.

5. et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israël vidisti et lætatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa

5. Et posuit animam suam in manu sua et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus victoriam magnam universo Israeli; vidisti et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David, qui est absque culpa?”.

6. quod cum audisset Saul placatus voce Jonathæ juravit vivit Dominus quia non occidetur

6. Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathan iuravit: “Vivit Dominus quia non occidetur”.

7. vocavit itaque Jonathan David et indicavit ei omnia verba hæc et introduxit Jonathan David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius

7. Vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec; et introduxit lonathan David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius.

8. motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie ejus

8. Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversum Philisthim percussitque eos plaga magna; et fugerunt a facie eius.

9. et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu sua

9. Et factus est spiritus Domini malus in Saul; sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro David psallebat in manu sua.

10. nisusque est Saul configere lancea David in pariete et declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere perlata est in parietem et David fugit et salvatus est nocte illa

10. Nisusque est Saul configere lancea David in pariete; et declinavit David a facie Saul, lancea autem, casso vulnere, perlata est in parietem. Et David fugit et salvatus est nocte illa.

11. misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morieris

11. Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua dicens: “Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris”,

12. deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit atque salvatus est

12. deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit atque salvatus est.

13. tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus et operuit eam vestimentis

13. Tulit autem Michol theraphim et posuit eum super lectum; et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eum vestimentis.

14. misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est quod ægrotaret

14. Misit autem Saul nuntios, qui raperent David, et responsum est quod aegrotaret.

15. rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidatur

15. Rursumque misit Saul nuntios, ut viderent David, dicens: “Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur”.

16. cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput ejus

16. Cumque venissent nuntii, inventus est theraphim super lectum, et pellis caprarum ad caput eius.

17. dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te

17. Dixitque Saul ad Michol: “Quare sic illusisti mihi et dimisisti inimicum meum, ut fugeret?”. Et respondit Michol ad Saul: “Quia ipse locutus est mihi: “Dimitte me, alioquin interficiam te””.

18. David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth

18. David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuel in Rama et nuntiavit ei omnia, quae fecerat sibi Saul. Et abierunt ipse et Samuel et morati sunt in Naioth.

19. nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in Nahioth in Rama

19. Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: “Ecce David in Naioth in Rama”.

20. misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare cœperunt etiam ipsi

20. Misit ergo Saul nuntios, ut raperent David. Qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuel stantem super eos, factus est in illis spiritus Dei, et vaticinari coeperunt etiam ipsi.

21. quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt

21. Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit alios nuntios; vaticinati sunt autem et illi. Et rursum Saul misit tertios nuntios, qui et ipsi vaticinati sunt.

22. abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad cisternam magnam quæ est in Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Rama

22. Abiit autem etiam ipse in Rama et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho; et interrogavit et dixit: “In quo loco sunt Samuel et David?”. Dictumque est ei: “Ecce in Naioth sunt in Rama”.

23. et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Rama

23. Et abiit inde in Naioth in Rama; et factus est etiam super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens et vaticinans, usquedum veniret in Naioth in Rama.

24. et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas

24. Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis et vaticinatus est cum ceteris coram Samuel; et cecidit nudus tota die illa et nocte, unde et exivit proverbium: “Num et Saul inter prophetas?”.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.