Mosaico decorativo

1. congregantes vero Philisthim agmina sua in prœlium convenerunt in Soccho Judæ et castrametati sunt inter Soccho et Azeca in finibus Dommim

1. Congregantes vero Phili sthim agmina sua in proe lium, convenerunt in Socho Iudae et castrametati sunt inter Socho et Azeca in Aphesdommim.

2. porro Saul et viri Israël congregati venerunt in valle Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim

2. Porro Saul et viri Israel congregati venerunt in vallem Terebinthi et instruxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim.

3. et Philisthim stabant super montem ex hac parte et Israël stabat super montem ex altera parte vallisque erat inter eos

3. Et Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex altera parte; vallisque erat inter eos.

4. et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmo

4. Et egressus est vir propugnator de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmi.

5. et cassis ærea super caput ejus et lorica hamata induebatur porro pondus loricæ ejus quinque milia siclorum æris

5. Et cassis aerea super caput eius, et lorica squamata induebatur; porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris.

6. et ocreas æreas habebat in cruribus et clypeus æreus tegebat umeros ejus

6. Et ocreas aereas habebat in cruribus, et acinaces aereus erat inter umeros eius.

7. hastile autem hastæ ejus erat quasi liciatorium texentium ipsum autem ferrum hastæ ejus sescentos siclos habebat ferri et armiger ejus antecedebat eum

7. Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium, ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri; et armiger eius antecedebat eum.

8. stansque clamabat adversum falangas Israël et dicebat eis quare venitis parati ad prœlium numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen

8. Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: “Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen!

9. si quiverit pugnare mecum et percusserit me erimus vobis servi si autem ego prævaluero et percussero eum vos servi eritis et servietis nobis

9. Si quiverit pugnare mecum et percusserit me, erimus vobis servi; si autem ego praevaluero et percussero eum, vos servi eritis et servietis nobis”.

10. et ajebat Philistheus ego exprobravi agminibus Israhelis hodie date mihi virum et ineat mecum singulare certamen

10. Et aiebat Philisthaeus: “Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen!”.

11. audiens autem Saul et omnes viri israhelitæ sermones Philisthei hujuscemodi stupebant et metuebant nimis

11. Audiens autem Saul et omnes Israelitae sermones Philisthaei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis.

12. David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Juda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros

12. David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros.

13. abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prœlium et nomina trium filiorum ejus qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma

13. Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma.

14. David autem erat minimus tribus ergo majoribus secutis Saulem

14. David autem erat minimus; tribus ergo maioribus secutis Saulem,

15. abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem

15. ibat David et revertebatur a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.

16. procedebat vero Philistheus mane et vespere et stabat quadraginta diebus

16. Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere et stabat quadraginta diebus.

17. dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis œphi pulentæ et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos

17. Dixit autem Isai ad David filium suum: “Accipe fratribus tuis ephi frumenti tosti et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos.

18. et decem formellas casei has deferes ad tribunum et fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sint disce

18. Et decem formellas casei has deferes ad tribunum, et fratres tuos visitabis, si recte agant; et pignus ab eis referes”.

19. Saul autem et illi et omnes filii Israël in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim

19. Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim.

20. surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit sicut præceperat ei Isai et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine

20. Surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad carraginem, dum exercitus egrediebatur ad pugnam et vociferabatur in certamine.

21. direxerat enim aciem Israël sed et Philisthim ex adverso fuerant præparati

21. Direxerunt ergo Israel et Philisthim aciem adversus aciem.

22. derelinquens ergo David vasa quæ adtulerat sub manu custodis ad sarcinas cucurrit ad locum certaminis et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos

22. Derelinquens autem David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis et interrogabat, si omnia recte agerentur erga fratres suos.

23. cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum et loquente eo hæc eadem verba audivit David

23. Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David.

24. omnes autem Israhelitæ cum vidissent virum fugerunt a facie ejus timentes eum valde

24. Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius timentes eum valde.

25. et dixit unus quispiam de Israël num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël

25. Et dixit unus quispiam de Israel: “Num vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei; et domum patris eius faciet absque tributo in Israel”.

26. et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israël quis est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis

26. Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: “Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc et tulerit opprobrium de Israel? Quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?”.

27. referebat autem ei populus eundem sermonem dicens hæc dabuntur viro qui percusserit eum

27. Referebat autem ei populus eundem sermonem dicens: “Haec dabuntur viro, qui percusserit eum”.

28. quod cum audisset Heliab frater ejus major loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres prœlium descendisti

28. Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David et ait: “Quare venisti et cui dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui, quia ut videres proelium descendisti”.

29. et dixit David quid feci numquid non verbum est

29. Et dixit David: “Quid feci? Numquid non verbum est?”.

30. et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem et respondit ei populus verbum sicut et prius

30. Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem; et respondit ei populus verbum sicut prius.

31. audita sunt autem verba quæ locutus est David et adnuntiata in conspectu Saul

31. Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul.

32. ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat cor cujusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum

32. Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: “Non concidat cor cuiusquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisthaeum istum”.

33. et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua

33. Et ait Saul ad David: “Non vales resistere Philisthaeo isti nec pugnare adversus eum, quia puer es; hic autem vir bellator ab adulescentia sua”.

34. dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui gregem et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis

34. Dixitque David ad Saul: “Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis.

35. et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum et illi consurgebant adversum me et adprehendebam mentum eorum et suffocabam interficiebamque eos

35. Et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum; et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum et percutiebam interficiebamque eos.

36. nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis

36. Nam et leonem et ursum interfecit servus tuus; erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis, quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis”.

37. et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei hujus dixit autem Saul ad David vade et Dominus tecum sit

37. Et ait David: “Dominus, qui eruit me de manu leonis et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei huius”. Dixit autem Saul ad David: “Vade, et Dominus tecum sit”.

38. et induit Saul David vestimentis suis et inposuit galeam æream super caput ejus et vestivit eum lorica

38. Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica.

39. accinctus ergo David gladio ejus super veste sua cœpit temptare si armatus posset incedere non enim habebat consuetudinem dixitque David ad Saul non possum sic incedere quia nec usum habeo et deposuit ea

39. Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam coepit tentare, si armatus posset incedere; non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: “Non possum sic incedere, quia nec usum habeo”. Et deposuit ea

40. et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversum Philistheum

40. et tulit baculum suum in manu sua; et elegit sibi quinque levissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, qua ut sacculo lapidum utebatur, et fundam manu tulit et processit adversum Philisthaeum.

41. ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans adversum David et armiger ejus ante eum

41. Ibat autem Philisthaeus incedens et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum.

42. cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu

42. Cumque inspexisset Philisthaeus et vidisset David, despexit eum; erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu.

43. et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suis

43. Et dixit Philisthaeus ad David: “Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo?”. Et maledixit Philisthaeus David in diis suis;

44. dixitque ad David veni ad me et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ

44. dixitque ad David: “Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae”.

45. dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israël quibus exprobrasti

45. Dixit autem David ad Philisthaeum: “Tu venis ad me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti.

46. hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus cæli et bestiis terræ ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël

46. Hodie dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te et auferam caput tuum a te; et dabo cadaver tuum et cadavera castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel,

47. et noverit universa ecclesia hæc quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostras

47. et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras”.

48. cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthei

48. Cum ergo surrexisset Philisthaeus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum Philisthaeum.

49. et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda jecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte ejus et cecidit in faciem suam super terram

49. Et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit; et percussit Philisthaeum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram.

50. prævaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu David

50. Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et in lapide; percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu, David

51. cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium ejus et eduxit de vagina sua et interfecit eum præciditque caput ejus videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt

51. cucurrit et stetit super Philisthaeum; et tulit gladium eius et eduxit eum de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius. Videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt.

52. et consurgentes viri Israël et Juda vociferati sunt et persecuti Philistheos usque dum venirent in vallem et usque ad portas Accaron cecideruntque vulnerati de Philisthim in via Sarim usque ad Geth et usque Accaron

52. Et consurgentes viri Israel et Iudae vociferati sunt et persecuti Philisthaeos usque dum venirent ad Geth et usque ad portas Accaron. Cecideruntque vulnerati de Philisthim in via a Saarim usque ad Geth et usque ad Accaron.

53. et revertentes filii Israël postquam persecuti fuerant Philistheos invaserunt castra eorum

53. Et revertentes filii Israel, postquam persecuti fuerant Philisthaeos, praedati sunt castra eorum.

54. adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in Hierusalem arma vero ejus posuit in tabernaculo suo

54. Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in Ierusalem; arma vero eius posuit in tabernaculo.

55. eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiæ de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi

55. Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: “De qua stirpe descendit hic adulescens, Abner?”. Dixitque Abner: “Vivit anima tua, rex, quia non novi”.

56. et ait rex interroga tu cujus filius sit iste puer

56. Et ait rex: “Interroga tu, cuius filius sit iste puer”.

57. cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in manu

57. Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in manu.

58. et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitæ ego sum

58. Et ait ad eum Saul: “De qua progenie es, o adulescens?”. Dixitque David: “Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum”.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.