Mosaico decorativo

1. erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël

1. Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel.

2. et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos

2. Et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdos;

3. Helioreph et Ahia filii Sesa scribæ Josaphat filius Ahilud a commentariis

3. Elihoreph et Ahia filii Sisa scribae; Iosaphat filius Ahilud cancellarius;

4. Banajas filius Jojadæ super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes

4. Banaias filius Ioiadae super exercitum; Sadoc autem et Abiathar sacerdotes;

5. Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis

5. Azarias filius Nathan super praefectos; Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis;

6. et Ahisar præpositus domus et Adoniram filius Abda super tributa

6. et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa.

7. habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël qui præbebant annonam regi et domui ejus per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant

7. Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius; per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant.

8. et hæc nomina eorum Benhur in monte Ephraim

8. Et haec nomina eorum: Benhur in monte Ephraim;

9. Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan

9. Bendecar in Maces et in Salebim et in Bethsames et in Elon et in Bethanan;

10. Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher

10. Benhesed in Aruboth, ipsius erat Socho et omnis terra Epher;

11. Benabinadab cujus omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem

11. Benabinadab, cuius omnis regio Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem;

12. Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quæ est juxta Sarthana subter Hiezraël a Bethsan usque Abelmeula e regione Jecmaan

12. Baana filius Ahilud regebat Thanach et Mageddo et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthan subter Iezrahel, a Bethsan usque Abelmehula et usque ultra Iecmaam;

13. Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse præerat in omni regione Argob quæ est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas

13. Bengaber in Ramoth Galaad habebat villas Iair filii Manasse in Galaad: ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas;

14. Ahinadab filius Addo præerat in Manaim

14. Ahinadab filius Addo praeerat in Mahanaim;

15. Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio

15. Achimaas in Nephthali, sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio;

16. Baana filius Usi in Aser et in Balod

16. Baana filius Chusai in Aser et in Baloth;

17. Josaphat filius Pharue in Isachar

17. Iosaphat filius Pharue in Issachar;

18. Semei filius Hela in Beniamin

18. Semei filius Ela in Beniamin;

19. Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quæ erant in illa terra

19. Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorraei et Og regis Basan, ut praefectus unus, qui erat in terra.

20. Juda et Israël innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque lætantes

20. Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine, comedentes et bibentes atque laetantes.

21. Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terræ Philisthim usque ad terminum Ægypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus

21.

22. erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similæ et sexaginta chori farinæ

22.

23. decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium

23.

24. ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu

24.

25. habitabatque Judas et Israël absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis

25.

26. et habebat Salomon quadraginta milia præsepia equorum currulium et duodecim milia equestrium

26.

27. nutriebantque eos supradicti regis præfecti sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo

27.

28. hordeum quoque et paleas equorum et jumentorum deferebant in locum ubi erat rex juxta constitutum sibi

28.

29. dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quæ est in litore maris

29.

30. et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum

30.

31. et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Æthan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum

31.

32. locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina ejus quinque et mille

32.

33. et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano usque ad hysopum quæ egreditur de pariete et disseruit de jumentis et volucribus et reptilibus et piscibus

33.

34. et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus

34.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.