Mosaico decorativo

1. nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quæ fecerat Helias et quomodo occidisset universos prophetas gladio

1. Nuntiavit autem Achab Iezabel omnia, quae fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio.

2. misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens hæc mihi faciant dii et hæc addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis

2. Misitque Iezabel nuntium ad Eliam dicens: “Haec mihi faciant dii et haec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis”.

3. timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas venitque in Bersabee Juda et dimisit ibi puerum suum

3. Timuit ergo Elias et surgens abiit, ut animam suam salvaret, venitque in Bersabee Iudae et dimisit ibi puerum suum.

4. et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam juniperum petivit animæ suæ ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei

4. Et perrexit in desertum via unius diei; cumque venisset et sederet subter unam iuniperum, petivit animae suae, ut moreretur, et ait: “Sufficit mihi, Domine! Tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei”.

5. projecitque se et obdormivit in umbra juniperi et ecce angelus tetigit eum et dixit illi surge comede

5. Proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi; et ecce angelus tetigit eum et dixit illi: “Surge, comede!”.

6. respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquæ comedit ergo et bibit et rursum obdormivit

6. Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae; comedit ergo et bibit et rursum obdormivit.

7. reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi surge comede grandis enim tibi restat via

7. Reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi: “Surge, comede! Grandis enim tibi restat via”.

8. qui cum surrexisset comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb

8. Qui, cum surrexisset, comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.

9. cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia

9. Cumque venisset illuc, mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi: “Quid hic agis, Elia?”.

10. at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israël altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quærunt animam meam ut auferant eam

10. At ille respondit: “Zelo zelatus sum pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam”.

11. et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione Dominus

11. Et ait ei: “Egredere et sta in monte coram Domino”. Et ecce Dominus transit, et ventus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum; non in vento Dominus. Et post ventum, commotio; non in commotione Dominus.

12. et post commotionem ignis non in igne Dominus et post ignem sibilus auræ tenuis

12. Et post commotionem, ignis; non in igne Dominus. Et post ignem, sibilus aurae tenuis.

13. quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncæ et ecce vox ad eum dicens quid agis hic Helia

13. Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncae; et ecce vox ad eum dicens: “Quid agis hic, Elia?”.

14. et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quærunt animam meam ut auferant eam

14. Et ille respondit: “Zelo zelatus sum pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam”.

15. et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azaël regem super Syriam

15. Et ait Dominus ad eum: “Vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum. Cumque perveneris, unges Hazael regem super Syriam;

16. et Hieu filium Namsi ungues regem super Israël Heliseum autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te

16. et Iehu filium Namsi unges regem super Israel; Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te.

17. et erit quicumque fugerit gladium Azaël occidet eum Hieu et qui fugerit gladium Hieu interficiet eum Heliseus

17. Et erit: quicumque fugerit gladium Hazael, occidet eum Iehu; et, qui fugerit gladium Iehu, interficiet eum Eliseus.

18. et derelinquam mihi in Israël septem milia universorum genua quæ non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manum

18. Et relinquam mihi in Israel septem milia: universorum genua, quae non sunt incurvata ante Baal, et omne os, quod non osculatum est eum”.

19. profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim jugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum

19. Profectus ergo inde repperit Eliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum; et ipse cum duodecimo erat. Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum,

20. qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibi

20. qui statim, relictis bobus, cucurrit post Eliam et ait: “Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te”. Dixitque ei: “Vade et revertere; quid enim feci tibi?”.

21. reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei

21. Reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in iugo boum coxit carnes et dedit populo, et comederunt. Consurgensque abiit et secutus est Eliam et ministrabat ei.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.