Mosaico decorativo

1. omnis qui credit quoniam Jesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo

1. Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo.

2. in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata ejus faciamus

2. In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus.

3. hæc est enim caritas Dei ut mandata ejus custodiamus et mandata ejus gravia non sunt

3. Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt,

4. quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et hæc est victoria quæ vincit mundum fides nostra

4. quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra.

5. quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei

5. Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?

6. hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas

6. Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est veritas.

7. quia tres sunt qui testimonium dant

7. Quia tres sunt, qui testificantur:

8. Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt

8. Spiritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt.

9. si testimonium hominum accipimus testimonium Dei majus est quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est quia testificatus est de Filio suo

9. Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo.

10. qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo

10. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo.

11. et hoc est testimonium quoniam vitam æternam dedit nobis Deus et hæc vita in Filio ejus est

11. Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est.

12. qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet

12. Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium Dei, vitam non habet.

13. hæc scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam qui creditis in nomine Filii Dei

13. Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomen Filii Dei.

14. et hæc est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus audit nos

14. Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.

15. et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo

15. Et si scimus quoniam audit nos, quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo.

16. qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget

16. Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget.

17. omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem

17. Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem.

18. scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum

18. Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum.

19. scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est

19. Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est.

20. et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio ejus hic est verus Deus et vita æterna

20. Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna.

21.

21. Filioli, custodite vos a simulacris!



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.