Mosaico decorativo

1. quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet

1. Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet?

2. absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo

2. Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?

3. an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu in morte ipsius baptizati sumus

3. An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus?

4. consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitæ ambulemus

4. Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.

5. si enim conplantati facti sumus similitudini mortis ejus simul et resurrectionis erimus

5. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;

6. hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato

6. hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.

7. qui enim mortuus est justificatus est a peccato

7. Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.

8. si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo

8. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo;

9. scientes quod Christus surgens ex mortuis jam non moritur mors illi ultra non dominabitur

9. scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur.

10. quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo

10. Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo.

11. ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Jesu

11. Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.

12. non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obœdiatis concupiscentiis ejus

12. Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius,

13. sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma justitiæ Deo

13. neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo.

14. peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia

14. Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia.

15. quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit

15. Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit!

16. nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obœdiendum servi estis ejus cui obœditis sive peccati sive obœditionis ad justitiam

16. Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam?

17. gratias autem Deo quod fuistis servi peccati obœdistis autem ex corde in eam formam doctrinæ in qua traditi estis

17. Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis,

18. liberati autem a peccato servi facti estis justitiæ

18. liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae.

19. humanum dico propter infirmitatem carnis vestræ sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiæ et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem

19. Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem.

20. cum enim servi essetis peccati liberi fuistis justitiæ

20. Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae.

21. quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est

21. Quem ergo fructum habebatis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors!

22. nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam æternam

22. Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam!

23. stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita æterna in Christo Jesu Domino nostro

23. Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.