Trouvé 204 Résultats pour: sancta civitas

  • et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin (Liber II Paralipomenon 5, 7)

  • si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas hæc est quam elegisti et domus quam ædificavi nomini tuo (Liber II Paralipomenon 6, 34)

  • pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia (Liber II Paralipomenon 15, 6)

  • Core vero filius Jemna Levites et janitor orientalis portæ præpositus erat his quæ sponte offerebantur Domino primitiisque et consecratis in sancta sanctorum (Liber II Paralipomenon 31, 14)

  • nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa ædificata fuerit et muri ejus instaurati tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt et usque ad reges hæc noxa perveniet (Liber Esdrae 4, 13)

  • ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa est (Liber Esdrae 4, 15)

  • nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa ædificata fuerit et muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non habebis (Liber Esdrae 4, 16)

  • et a me præceptum est et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat et seditiones et prœlia concitantur in ea (Liber Esdrae 4, 19)

  • et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum (Liber Esdrae 8, 28)

  • et dixi regi rex in æternum vive quare non mæreat vultus meus quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et portæ ejus conbustæ sunt igni (Liber Nehemiae 2, 3)

  • civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio ejus et non erant domus ædificatæ (Liber Nehemiae 7, 4)

  • habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus (Liber Nehemiae 11, 1)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina