Trouvé 204 Résultats pour: sancta civitas

  • quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra (Epistula ad Hebraeos 13, 11)

  • vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Epistula I Petri 2, 9)

  • et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis iræ ejus (Apocalypsis Ioannis 16, 19)

  • et mulier quam vidisti est civitas magna quæ habet regnum super reges terræ (Apocalypsis Ioannis 17, 18)

  • longe stantes propter timorem tormentorum ejus dicentes væ væ civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit judicium tuum (Apocalypsis Ioannis 18, 10)

  • et dicentes væ væ civitas illa magna quæ amicta erat byssino et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso et margaritis (Apocalypsis Ioannis 18, 16)

  • et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt flentes et lugentes dicentes væ væ civitas magna in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis ejus quoniam una hora desolata est (Apocalypsis Ioannis 18, 19)

  • et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas et ultra jam non invenietur (Apocalypsis Ioannis 18, 21)

  • et civitas in quadro posita est et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo ejus æqualia sunt (Apocalypsis Ioannis 21, 16)

  • et erat structura muri ejus ex lapide jaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo (Apocalypsis Ioannis 21, 18)

  • et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna ejus est agnus (Apocalypsis Ioannis 21, 23)

  • et si quis deminuerit de verbis libri prophetiæ hujus auferet Deus partem ejus de ligno vitæ et de civitate sancta et de his quæ scripta sunt in libro isto (Apocalypsis Ioannis 22, 19)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina