Trouvé 12790 Résultats pour: os

  • mulieri quoque dixit multiplicabo ærumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui (Liber Genesis 3, 16)

  • spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terræ (Liber Genesis 3, 18)

  • fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori ejus tunicas pellicias et induit eos (Liber Genesis 3, 21)

  • Adam vero cognovit Havam uxorem suam quæ concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum (Liber Genesis 4, 1)

  • factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino (Liber Genesis 4, 3)

  • et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum (Liber Genesis 4, 9)

  • nunc igitur maledictus eris super terram quæ aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua (Liber Genesis 4, 11)

  • cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram (Liber Genesis 4, 12)

  • dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum (Liber Genesis 4, 15)

  • cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen ejus Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain (Liber Genesis 4, 25)

  • sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste cœpit invocare nomen Domini (Liber Genesis 4, 26)

  • masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt (Liber Genesis 5, 2)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina