Trouvé 12790 Résultats pour: os

  • et vidi bestiam et reges terræ et exercitus eorum congregatos ad faciendum prœlium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu ejus (Apocalypsis Ioannis 19, 19)

  • et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiæ qui et adorant imaginem ejus vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure (Apocalypsis Ioannis 19, 20)

  • et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille (Apocalypsis Ioannis 20, 2)

  • et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post hæc oportet illum solvi modico tempore (Apocalypsis Ioannis 20, 3)

  • et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere suo et exibit et seducet gentes quæ sunt super quattuor angulos terræ Gog et Magog et congregabit eos in prœlium quorum numerus est sicut harena maris (Apocalypsis Ioannis 20, 7)

  • et descendit ignis a Deo de cælo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia (Apocalypsis Ioannis 20, 9)

  • et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitæ et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris secundum opera ipsorum (Apocalypsis Ioannis 20, 12)

  • et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum (Apocalypsis Ioannis 20, 13)

  • qui vicerit possidebit hæc et ero illi Deus et ille erit mihi filius (Apocalypsis Ioannis 21, 7)

  • et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni (Apocalypsis Ioannis 21, 9)

  • et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de cælo a Deo (Apocalypsis Ioannis 21, 10)

  • habentem claritatem Dei lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis sicut cristallum (Apocalypsis Ioannis 21, 11)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina