Trouvé 22 Résultats pour: nescierunt
et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui (Liber Deuteronomii 8, 16)
qui dixit patri suo et matri suæ nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt (Liber Deuteronomii 33, 9)
inventæque sunt de Jabisgalaad quadringentæ virgines quæ nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan (Liber Iudicum 21, 12)
qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo (Liber Iob 9, 5)
ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias ejus nec reversi sunt per semitas illius (Liber Iob 24, 13)
nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terræ (Liber Psalmorum 81, 5)
et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt justitiæ nec judicaverunt honorem animarum sanctarum (Liber Sapientiae 2, 22)
verum hii quoque præ vino nescierunt et præ ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt judicium (Liber Isaiae 28, 7)
nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne videant oculi eorum et ne intellegant corde suo (Liber Isaiae 44, 18)
congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ et rogant deum non salvantem (Liber Isaiae 45, 20)
speculatores ejus cæci omnes nescierunt universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia (Liber Isaiae 56, 10)
et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum (Liber Isaiae 56, 11)