Trouvé 178 Résultats pour: adversus
et accipientes murmurabant adversus patrem familias (Evangelium secundum Matthaeum 20, 11)
mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum ut eum morti traderent (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
exeuntes autem statim Pharisæi cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent (Evangelium secundum Marcum 3, 6)
et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in cælis est dimittat vobis peccata vestra (Evangelium secundum Marcum 11, 25)
multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant (Evangelium secundum Marcum 14, 56)
et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes (Evangelium secundum Marcum 14, 57)
aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se (Evangelium secundum Lucam 14, 31)
tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum (Evangelium secundum Lucam 21, 10)
exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc (Evangelium secundum Ioannem 18, 29)
adstiterunt reges terræ et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus (Actus Apostolorum 4, 26)
convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israël (Actus Apostolorum 4, 27)
in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Græcorum adversus Hebræos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduæ eorum (Actus Apostolorum 6, 1)