Trouvé 178 Résultats pour: adversus

  • quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiæ in cælestibus (Epistula ad Ephesios 6, 12)

  • subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos (Epistula ad Colossenses 3, 13)

  • adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus (Epistula I ad Timotheum 5, 19)

  • nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes (Epistula ad Hebraeos 12, 4)

  • quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem (Epistula Iacobi 3, 14)

  • carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quæ militant adversus animam (Epistula I Petri 2, 11)

  • sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti (Apocalypsis Ioannis 2, 4)

  • sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël edere et fornicari (Apocalypsis Ioannis 2, 14)

  • sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quæ se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis (Apocalypsis Ioannis 2, 20)

  • et cum finierint testimonium suum bestia quæ ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos (Apocalypsis Ioannis 11, 7)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina