Trouvé 2042 Résultats pour: Vocavit Deus
morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis Ziph quærebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus ejus (Liber I Samuelis 23, 14)
hæc faciat Deus inimicis David et hæc addat si reliquero de omnibus quæ ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem (Liber I Samuelis 25, 22)
et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israël qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum (Liber I Samuelis 25, 32)
alioquin vivit Dominus Deus Israël qui prohibuit me malum facere tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem (Liber I Samuelis 25, 34)
dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit (Liber I Samuelis 26, 8)
dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam (Liber I Samuelis 28, 15)
vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed satrapis non places (Liber I Samuelis 29, 6)
et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum respondissem adsum (Liber II Samuelis 1, 7)
hæc faciat Deus Abner et hæc addat ei nisi quomodo juravit Dominus David sic faciam cum eo (Liber II Samuelis 3, 9)
cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die juravit David dicens hæc faciat mihi Deus et hæc addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam (Liber II Samuelis 3, 35)
habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus (Liber II Samuelis 5, 9)
et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo (Liber II Samuelis 5, 10)