Trouvé 659 Résultats pour: Verbum Dei testimonium

  • et Moses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus in testimonium eorum quæ dicenda erant (Epistula ad Hebraeos 3, 5)

  • gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque sæculi venturi (Epistula ad Hebraeos 6, 5)

  • in hac enim testimonium consecuti sunt senes (Epistula ad Hebraeos 11, 2)

  • fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse justus testimonium perhibente muneribus ejus Deo et per illam defunctus adhuc loquitur (Epistula ad Hebraeos 11, 4)

  • fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo (Epistula ad Hebraeos 11, 5)

  • et tubæ sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum (Epistula ad Hebraeos 12, 19)

  • mementote præpositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem (Epistula ad Hebraeos 13, 7)

  • rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 22)

  • propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiæ in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras (Epistula Iacobi 1, 21)

  • aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus (Epistula Iacobi 5, 3)

  • renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis (Epistula I Petri 1, 23)

  • verbum autem Domini manet in æternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos (Epistula I Petri 1, 25)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina