Trouvé 659 Résultats pour: Verbum Dei testimonium

  • post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini quomodo se habeant (Actus Apostolorum 15, 36)

  • huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres (Actus Apostolorum 16, 2)

  • transeuntes autem Frygiam et Galatiæ regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia (Actus Apostolorum 16, 6)

  • et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus (Actus Apostolorum 16, 32)

  • hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si hæc ita se haberent (Actus Apostolorum 17, 11)

  • cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem (Actus Apostolorum 17, 13)

  • sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei (Actus Apostolorum 18, 11)

  • hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Judæi atque gentiles (Actus Apostolorum 19, 10)

  • ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur (Actus Apostolorum 19, 20)

  • sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes majores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur (Actus Apostolorum 22, 5)

  • Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Judæis (Actus Apostolorum 22, 12)

  • et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me (Actus Apostolorum 22, 18)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina