Encontrados 659 resultados para: Verbum Dei testimonium
post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini quomodo se habeant (Actus Apostolorum 15, 36)
huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres (Actus Apostolorum 16, 2)
transeuntes autem Frygiam et Galatiæ regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia (Actus Apostolorum 16, 6)
et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus (Actus Apostolorum 16, 32)
hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si hæc ita se haberent (Actus Apostolorum 17, 11)
cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem (Actus Apostolorum 17, 13)
sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei (Actus Apostolorum 18, 11)
hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Judæi atque gentiles (Actus Apostolorum 19, 10)
ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur (Actus Apostolorum 19, 20)
sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes majores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur (Actus Apostolorum 22, 5)
Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Judæis (Actus Apostolorum 22, 12)
et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me (Actus Apostolorum 22, 18)