Trouvé 3944 Résultats pour: Tri
obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Ejectam vocaverunt te Sion hæc est quæ non habebat requirentem (Liber Ieremiae 30, 17)
et erunt filii ejus sicut a principio et cœtus ejus coram me permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum (Liber Ieremiae 30, 20)
non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti pactum quod irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum dicit Dominus (Liber Ieremiae 31, 32)
tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda (Liber Ieremiae 32, 2)
et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ in oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris (Liber Ieremiae 32, 12)
et dedisti eis terram hanc quam jurasti patribus eorum ut dares eis terram fluentem lacte et melle (Liber Ieremiae 32, 22)
agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem in civitatibus Juda et in civitatibus montanis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quæ ad austrum sunt quia convertam captivitatem eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 32, 44)
et factum est verbum Domini ad Hieremiam secundo cum adhuc clausus esset in atrio carceris dicens (Liber Ieremiae 33, 1)
ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis (Liber Ieremiae 33, 6)
in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quæ ad austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Juda adhuc transibunt greges ad manum numerantis ait Dominus (Liber Ieremiae 33, 13)
et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus et Levitæ et sacerdotes ministri mei (Liber Ieremiae 33, 21)
hæc dicit Dominus Deus Israël ego percussi fœdus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti de domo servitutis dicens (Liber Ieremiae 34, 13)