Mosaico decorativo

Trouvé 3944 Résultats pour: Tri

  • nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et pænitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos (Liber Ieremiae 26, 13)

  • ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris (Liber Ieremiae 26, 14)

  • verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores ejus in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc (Liber Ieremiae 26, 15)

  • et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic judicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos (Liber Ieremiae 26, 16)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël contrivi jugum regis Babylonis (Liber Ieremiae 28, 2)

  • vade et dices Ananiæ hæc dicit Dominus catenas ligneas contrivisti et facies pro eis catenas ferreas (Liber Ieremiae 28, 13)

  • accipite uxores et generate filios et filias date filiis vestris uxores et filias vestras date viris et pariant filios et filias et multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero (Liber Ieremiae 29, 6)

  • hæc enim dicit Dominus exercituum Deus Israël non vos inducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne adtendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis (Liber Ieremiae 29, 8)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ad Ahab filium Culia et ad Sedeciam filium Maasiæ qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis vestris (Liber Ieremiae 29, 21)

  • ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israël et Juda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam (Liber Ieremiae 30, 3)

  • væ quia magna dies illa nec est similis ejus tempusque tribulationis est Jacob et ex ipso salvabitur (Liber Ieremiae 30, 7)

  • quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuæ et dura peccata tua feci hæc tibi (Liber Ieremiae 30, 15)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina