Trouvé 506 Résultats pour: Tod
vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus ejus (Canticum Canticorum 8, 12)
custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest et a detractione parcite linguæ quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam (Liber Sapientiae 1, 11)
quoniam cum essetis ministri regni illius non recte judicastis neque custodistis legem justitiæ neque secundum voluntatem Dei ambulastis (Liber Sapientiae 6, 5)
qui enim custodierint justa juste justificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant (Liber Sapientiae 6, 11)
cura ergo disciplinæ dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est (Liber Sapientiae 6, 19)
scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia (Liber Sapientiae 9, 11)
hæc illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit (Liber Sapientiae 10, 1)
hæc et in consensu nequitiæ cum se nationes contulissent scivit justum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit (Liber Sapientiae 10, 5)
custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia (Liber Sapientiae 10, 12)
deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta (Liber Sapientiae 14, 16)
neque vitam neque nuptias mundas jam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat (Liber Sapientiae 14, 24)
neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personæ tristes apparentes pavorem illis præstabant (Liber Sapientiae 17, 4)