Mosaico decorativo

Fundar 506 Resultados para: Tod

  • vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus ejus (Canticum Canticorum 8, 12)

  • custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest et a detractione parcite linguæ quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam (Liber Sapientiae 1, 11)

  • quoniam cum essetis ministri regni illius non recte judicastis neque custodistis legem justitiæ neque secundum voluntatem Dei ambulastis (Liber Sapientiae 6, 5)

  • qui enim custodierint justa juste justificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant (Liber Sapientiae 6, 11)

  • cura ergo disciplinæ dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est (Liber Sapientiae 6, 19)

  • scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia (Liber Sapientiae 9, 11)

  • hæc illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit (Liber Sapientiae 10, 1)

  • hæc et in consensu nequitiæ cum se nationes contulissent scivit justum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit (Liber Sapientiae 10, 5)

  • custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia (Liber Sapientiae 10, 12)

  • deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta (Liber Sapientiae 14, 16)

  • neque vitam neque nuptias mundas jam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat (Liber Sapientiae 14, 24)

  • neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personæ tristes apparentes pavorem illis præstabant (Liber Sapientiae 17, 4)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina