Mosaico decorativo

Trouvé 1271 Résultats pour: Terra Sancta

  • ego cognovi te in deserto in terra solitudinis (Prophetia Osee 13, 5)

  • ante faciem ejus ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum (Prophetia Ioel 2, 3)

  • a facie ejus contremuit terra moti sunt cæli sol et luna obtenebrati sunt et stellæ retraxerunt splendorem suum (Prophetia Ioel 2, 10)

  • noli timere terra exulta et lætare quoniam magnificavit Dominus ut faceret (Prophetia Ioel 2, 21)

  • et dabo prodigia in cælo et in terra sanguinem et ignem et vaporem fumi (Prophetia Ioel 2, 30)

  • et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur cæli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israël (Prophetia Ioel 3, 16)

  • et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius (Prophetia Ioel 3, 17)

  • Ægyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Juda et effuderint sanguinem innocentem in terra sua (Prophetia Ioel 3, 19)

  • ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei (Prophetia Amos 2, 10)

  • audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israël super omni cognatione quam eduxi de terra Ægypti dicens (Prophetia Amos 3, 1)

  • numquid cadet avis in laqueum terræ absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit (Prophetia Amos 3, 5)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus tribulabitur et circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur ædes tuæ (Prophetia Amos 3, 11)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina