Trouvé 1424 Résultats pour: Sicut
orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur (Evangelium secundum Matthaeum 6, 7)
veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in cælo et in terra (Evangelium secundum Matthaeum 6, 10)
et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris (Evangelium secundum Matthaeum 6, 12)
cum autem jejunatis nolite fieri sicut hypocritæ tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus jejunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam (Evangelium secundum Matthaeum 6, 16)
dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis (Evangelium secundum Matthaeum 6, 29)
erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribæ eorum et Pharisæi (Evangelium secundum Matthaeum 7, 29)
et dixit Jesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa (Evangelium secundum Matthaeum 8, 13)
videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et jacentes sicut oves non habentes pastorem (Evangelium secundum Matthaeum 9, 36)
ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbæ (Evangelium secundum Matthaeum 10, 16)
sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus et servus sicut dominus ejus si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos ejus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 25)
tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera (Evangelium secundum Matthaeum 12, 13)
sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus (Evangelium secundum Matthaeum 12, 40)