Trouvé 1424 Résultats pour: Sicut
et egredietur Dominus et prœliabitur contra gentes illas sicut prœliatus est in die certaminis (Prophetia Zachariae 14, 3)
et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda et veniet Dominus Deus meus omnesque sancti cum eo (Prophetia Zachariae 14, 5)
et sic erit ruina equi et muli cameli et asini et omnium jumentorum quæ fuerint in castris illis sicut ruina hæc (Prophetia Zachariae 14, 15)
propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis sicut non servastis vias meas et accepistis faciem in lege (Prophetia Malachiae 2, 9)
et placebit Domino sacrificium Juda et Hierusalem sicut dies sæculi et sicut anni antiqui (Prophetia Malachiae 3, 4)
et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi (Prophetia Malachiae 3, 17)
et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ et sanitas in pinnis ejus et egrediemini et salietis sicut vituli de armento (Prophetia Malachiae 4, 2)
exsurgens autem Joseph a somno fecit sicut præcepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam (Evangelium secundum Matthaeum 1, 24)
baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei cæli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se (Evangelium secundum Matthaeum 3, 16)
estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester cælestis perfectus est (Evangelium secundum Matthaeum 5, 48)
cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritæ faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam (Evangelium secundum Matthaeum 6, 2)
et cum oratis non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam (Evangelium secundum Matthaeum 6, 5)