Trouvé 1210 Résultats pour: Sem
et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quæ expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea (Liber Isaiae 6, 13)
multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc (Liber Isaiae 9, 7)
non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in æternum semen pessimorum (Liber Isaiae 14, 20)
ne læteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus et semen ejus absorbens volucrem (Liber Isaiae 14, 29)
super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruit (Liber Isaiae 16, 9)
quia oblita es Dei salvatoris tui et Fortis adiutoris tui non es recordata propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabis (Liber Isaiae 17, 10)
in die plantationis tuæ labrusca et mane semen tuum florebit ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter (Liber Isaiae 17, 11)
ante messem enim totus effloruit et inmatura perfectio germinabit et præcidentur ramusculi ejus falcibus et quæ derelicta fuerint abscidentur excutientur (Liber Isaiae 18, 5)
nudabitur alveus rivi a fonte suo et omnis sementis inrigua siccabitur arescet et non erit (Liber Isaiae 19, 7)
onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim (Liber Isaiae 21, 13)
in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges ejus et facta est negotiatio gentium (Liber Isaiae 23, 3)
et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt jus dissipaverunt fœdus sempiternum (Liber Isaiae 24, 5)