Trouvé 2330 Résultats pour: Sed
sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Hierusalem (Liber II Paralipomenon 14, 15)
in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum (Liber II Paralipomenon 15, 5)
sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron (Liber II Paralipomenon 15, 16)
ægrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum sed magis in medicorum arte confisus est (Liber II Paralipomenon 16, 12)
sed in Deo patris sui et perrexit in præceptis illius et non juxta peccata Israël (Liber II Paralipomenon 17, 4)
sed et Philisthei Josaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem (Liber II Paralipomenon 17, 11)
et ait rex Israël ad Josaphat est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Jembla dixitque Josaphat ne loquaris rex hoc modo (Liber II Paralipomenon 18, 7)
porro rex Israël et Josaphat rex Juda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area juxta portam Samariæ omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis (Liber II Paralipomenon 18, 9)
Sedecias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait hæc dicit Dominus his ventilabis Syriam donec conteras eam (Liber II Paralipomenon 18, 10)
et ait rex Israël ad Josaphat nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni sed ea quæ mala sunt (Liber II Paralipomenon 18, 17)
at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et sinistris (Liber II Paralipomenon 18, 18)
accessit autem Sedecias filius Chanana et percussit Micheæ maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi (Liber II Paralipomenon 18, 23)